Latin
1 to 16
Prudentius, Carmina 1-10-16
Unproofread scanNot analysed yet
Plurima sunt, sed pauca loquar, ne dira [relatu Dogmata catholicam maculent male prodita [linguam. llle Patrem pellens solio detrudit in ar- [ctum Corporis humani gestamen, nec pavet ipsum Objectare neci, duroque affigere ligno. Passibilisne Deus? cujus species, et imago Nulli visa unquam; nec enim comprendier illa Majestas facilis sensuve, oculisve, manuve. Joannis magni celebris sententia praesto est, Haud unquam testata Deum potuisse videri. Ille Pater, quem nulla acies violenta tuendo Eminus ardentis penetravit acumine visus: Qui se forma hominis non induit, et dei- [tatis Immensum assumpto non temperat ore, mo- [dove. Aut evangelici pietas spernenda libelli Jam, blaspheme, tibi est, aut nunquam visa [beati Vis intacta Patris, non admiscenda caducis. Sed tamen et Patris est specimen, quod cernere [fas sit, Humanis aliquando oculis concurrere prom- [ptum: Quod quamvis hebes intuitus speculamine [glauco, Humentique acie potuit nebulosus adire. Quisque hominum vidisse Deum memoratur, [ab ipso Infusum vidit natum: nam Filius hoc est, Quod de Patre micans se præstitit insipiciendum Per species,quasposset homo comprendere visne Nam mera majestas est infinita, nec intrat Obtutus, aliquo nisi se moderamine formet. Hoc vidit princeps generosi seminis Abram, Jam tunc dignati terras invisere Christi Hospes homo, in triplicem numen radiasse figuram. Hoc colluctantis tractarunt brachia Jacob. Ipse dator legis divinae accedere coram Jussus, amicitiæ collato qui stetit ore Cominus, et sacris conjunxit verba loquelis, Carnis in effigie Christum se cernere sensit. Sed majora petens, animum per vota tetendit Inconcessa homini, plus quam mortale laborans Ipsum, quantus erat, sine corpore visere Chri- [stum. Denique post multi sermonis mutua, postque Conspectum præsentis heri, et consortia longa, Quaeso, ait, ut liceat te nunc, Deus optime, nosse. Respondit Dominus: Mea, non me, cernere justis Posteriora dabo;