Latin
1 to 12
Prudentius, Carmina 1-11-12
Unproofread scanNot analysed yet
Quo te præcipitat rabies tua, perfide [Cain, Divisor blaspheme Dei? tibi conditor unus Non liquet, et bifidæ caligant nubila lucis. Insincera acies duo per divortia semper Spargitur, in geminis visum frustrata figuris. Terrarum tibi forma duplex obtudit, ut excors Dividuum regnare Deum super aethera credas. Bina boni, atque mali glomerat discrimina sor- [dens Hic mundus; domino sed coelum obtemperat [uni Non idcirco duos retinent coelestia reges, Quod duo sunt opera humanas agitantia curas. Exterior terrenus homo est, qui talia cernens, Conjicit, esse duo variarum numina rerum, Dum putat esse Deum, qui prava effinxerit olim, Et qui recta itidem condens induxerit, I ambos Autumat esse deos natura disparc summos. Quæ tandem natura potest consistere duplex, Aut regnare diu: quam fons divisus ab arce Separat, alternaque apicum ditione reddit? Aut unus Deus est, rerum cui summa potestas: At quae jam duo sunt, minuuntur dispare [summo. Porro nihil summum, nisi plenis viribus unum: Distantes quoniam, proprium dum quisque [revulso Vindicat imperio, nec summa, nec omnia pos- I sunt, Jusvarium non est plenum:qnia non habet alter, Quidquid dispar habet, cumulum discretio [carpit. Nos plenum sine parte Deum testamur, et [unum: In quo Christus inest, idem quoque plenus, et [unus, Qui viget, ac viguit super omnia, qui- [que vigebit, Participem nullum collato foedere passus. Summa potestatum simplex, dominatio rerum, Virtutum sublime caput, fons unicus orbis, Naturalis apex, generisque, et originis auctor: Ex quo cuncta fluunt, et lux, et tempora, et [anni, Et numerus, qui post aliquid dedit esse secun- [dum: Unus enim princeps numeri est, nec dinumerari Tantum unus potis est: sic, cum Pater, ac [Deus alter Non sit, item Christus non sit gemtore secundus, Aut numero anterior, cui Filius unicus [uni est, Ille Deus, meritoque Deus: quia primus, et unus: In virtute sua primus;