# Carmina 1-7

Prudentius, Carmina, Ix. Hymnus Omni Hora. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/prudentius/carmina/1-7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/prudentius/carmina/1-7

Da, pucr, plectrum, choreis ut canam fidelibus Dulce carmen, et melodum, gesta Chri- [sti insignia. Hunc camoena nostra solum pangat, hunc lau- [det lyra. Christus est, quem rex sacerdos adfuturum [protinus Infulatus concinebat voce, chorda, et tympano, Spiritum cœlo influentem per medullas hau- [riens Facta nos, et jam probata pangimus [miracula, Testis est orbis, nec ipsa terra, quod vidit, [ negat, Cominus Deum docendis proditum mortalibus. Corde natus ex parentis ante mundi exor- [dium, Alpha, et a cognominatus: ipse fons et clau- [sula Omnium, quae sunt, fuerunt, quæque post fu- [tura sunt. Ipse jussit, et creata dixit ipse et [facta sunt, Terra, cœlum, fossa ponti, trina rerum ma- [china, Quaeque in his vigent sub alto solis, et lunæ [globo. Corporis formam caduci, membra morti ob- [noxia Induit, ne gens periret primoplasti ex germine, Merserat quem lex profundo noxialis tartaro. O beatus ortus ille, virgo cum puerpera Edidit nostram salutem, feta sancto Spiritu, Et puer redemptor orbis os sacratum protulit. Psallat altitudo cœli, psallite omnes angeli: Quidqnid est virtutis usquam psallat in [laudcm Dei: Nulla linguarum silescat, vox et omnis conso- [nct. Ecce, quem vales vetustis concinebant sæ- [culis, Quem prophetarum fideles paginæ spoponde- [rant, Emicat promissus oliin: cuncta collaudent [cum. Cantharis infusa lympha fit Falernum no- [bile, Nuntiat vinum minister esse promptum ex hy- [dria. Ipse rex sapore tinctis obstupescit poculis. Membra morbis ulcerosa, viscerum pu- [tredines, Mando, ut abluantur, inquit; fit ralum, quod [jusserat, Turgidam cutem repurgant vulnerum pamina. Tu perennibus tenebris jam sepulla lumina Illinis limo salubri, sacri et oris nectare: Mox apertis hac medela lux reducta est orbi- [bus. Increpas ventum furentem, quod procellis [trislibus Vertat æquor fundo ab imo, vexet et vagam [ratem: llle jussis obsecundat, mitis unda ster- [nitur. Extimum vestis sacratæ furtim mulier aitgit: Protinus salus secuta est, ora pallor deserit, Sistitur rivus, cruore qui fluebat perpeli. Exitu dulcis juventæ raptuin ephebum vide- [ral: Orba quem mater supremis funerabat fletibus. Surge, dixit. Ille surgit, matri et astans red- [ditur. Sorec jam quarto carentem, jam sepulcro ab- [sconditum Lazarum jubet vigcre, reddito spiramine: Fetidum jecur reductus rursus intrat halitus. Ambulat per stagna pOnti. summa calcat flu- [ctuum: Mobilis liquor profundi pendulam præstat viam, Nec fatiscit unda sanctis pressa sub vcstigiis.

---

Prudentius, Carmina, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp976/tmp976/tmp976.tmp976.opp-lat1.xml.
