Latin
100 to 115
Prudentius, Carmina 100-115
Unproofread scanNot analysed yet
Cum sit difficilis via noscere principiorum Semina, cui dabitur mortali exquirere, quid- [nam Ultra principium Deus egerit? aut quo pacto Ediderit Verbum, quod principio caret omni? Hoc solum scimus, quod traditur, esse Deum, Iquem Non genitus genitor generaverit, unus et unum, Integer integrum, non cœptum, sed tamen or. [tum, Et comperpetuum retro patri, sed patre na- [tum. Sed nec decisus Pater esi, ut pars Patris [esset Filius: extendens nec se substantia tractim Produxit, minuitve aliquid de numine pleno, Dum mutata novum procudit portio natum. Non converlibilis, nec demutabilis unquam Est Deus, aut gignendo aliquid sibi detrahit: [atqui Totus, et ex toto Deus est, de lumine lumen. Quando autem lumen sine lumine? quando re- [fulgens Lux fulgore caret? quando est, ut proditus [ignis Ignem diminuat? quando Pater, et Deus, [et lux, Non lucis Deus, et pater est? qui, si pater [olim Non fuit, et serum genuit post tempora natum, Fit novus, inque novum jus proIicit. Absit, ut [unquam Plenus proficiat, qui non eget incremento. Et Deus, et genitor, lumenque, et gloria semper Ille fuit: nec post sibi contulit, ut pater osset. Sic fit, ut æternum credamus eum patre Chri- [stum, Illo auctore satum, cui nullus præfuit auctor. Hæc tu si dubitas nati mysteria Christi, Perdite, catholica non es de plebe: sed unus De grege thurifero venerator, Deucalionum Devotus cippo, ficulni et stipitis unctor. Quin potius scrutare Dei signacula in ipso Fonte vetustatis, percurre scrinia primi Scriptoris, quem non bardus pater, aut [avus augur, Fabula nec veteris faciT, nec garrula nutrix, Nec sago clangore loquax, cl stridula cornix Rem docuere Dei: sed coram proditus ipse, Ipse Deus trepidum mortalem mitis amico Imbuit cloquio, seque, ac sua summa retexit.