# Carmina 114-165

Prudentius, Carmina, V. Hymnus De Novo Lumine Paschalis Sabbati, lines 114-165. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/prudentius/carmina/114
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/prudentius/carmina/114

Illic purpureis tecta rosariis
Omnis fragrat humus, calthaque pinguia
Et molles violas, et tenues crocos
Fundit fonticulis uda fugacibus.
Illic et gracili balsama surculo
Desudala fluunt, raraque cinnama
Spirant, et folium, fonte quod abdito
Prælambens fluvius portat in exitum.
Felices animae prata per herbida
Concentu parili suave sonantibus
Hymnorum modulis dulce canunt melos,
Calcant et pedibus lilia candidis.
Sunt et spiritibus sæpe nocentibus
Poenarum celebres s,ub Styge feriæ
Illa nocte, sacer qua rcdiit Deus
Stagnis ad superos ex Acheronticis
Non sicut tcnebras de face fulgida
Surgens occano lucifcr imbuit,
Sed terris domini de cruce tristibus
Major sole novum restituens diem.
Marcent suppliciis tartara milibus,
Exsultatque sui carceris olio
Umbrarum populus, liber ab ignibus,
Nec fervent solito flumina sulphure.
Nos festis trahimus per pia gaudia
Noctem conciliis, votaque prospera
Certatim vigili congerimus prece,
Exstructoque agimus liba sacrario.
Pendent mobilibus lumina funibus,
Quæ suffixa micant per laquearia,
Et de languidulis fota natatibus
Lucem perspicuo flamma jacit vitro.
Credas, stelligeram desuper aream
Ornatam geminis stare trionibus,
Et qua Bosphoreum temo regul jugum,
Passim purpureos spargier Hesperos.
res digua, Pater, quam tibi roscidae
Noctis principio grex tuus offerat,
Lucem, qua tribuis nil pretiosius,
Lucem, qua reliqua praemia cernimus.
Tu lux vera oculis, lux quoque sensibus,
Intus tu speculum, tu speculum foris,
Lumen, quod famulans offero, suscipe,
Tinctum pacifici chrismalis unguine:
Per Christum genitum, summe Pater, tuum,
In quo visibilis stat libi gloria:
Qui noster dominus, qui tuus unicus
Spirat de palrio corde Paraclitum:
Per quem splendor, honos, laus, sapientia,
Majestas, bonilas, et pietas tua
Regnum continuat nomine triplici,
Texens perpetuis saecula saeculis.

---

Prudentius, Carmina, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp976/tmp976/tmp976.tmp976.opp-lat1.xml.
