# Carmina 116-134

Prudentius, Carmina, 116 to 134. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/prudentius/carmina/116
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/prudentius/carmina/116

Nimirum meminit scriptor doctissimus, illo Orbis principio non solum, nec sine Christo Informasse Patrem facturæ plasma novellæ. Fecit, ait, condens hominem Deus, et dedit olli Ora Dei, quidnam est aliud, quam dicere, Solus Non erat? atque Deo Deus assistebat agenti, Cum dominus faceret domini sub imagine [plasma? Christus forma Patris, nos Christi forma, et imago. Condimur in faciem Domini bonitate paterna, Venturo in nostram faciem post saecula Christo. Possum mulla sacris exempla excerpere libris, Ni refugis, quæ te doceant, non in Patre solo Vim majestatis positam, sed cum Patre Chri- [stum Esse Deum: velut illud ait genealogus idem. A domino dominus flammas pluit in Sodomitas. Quis dominus? de quo domino? si solus [ab arce Siderea spectat Pater, aut ardescit in iras? Filius armatam domini patris ignibus iram Spargebat dominus, sunt unum fulmen utraque. Hæc si Judaicos sic intellecta rigassent Auditus, stupidas ut pOssent tangere fibras: Audissent dominum virtutum, qui pereuntes Venerat ut servaret oves: sed ab auribus omnis Fluxerat ornatus, caput et jam coctile Baal Finxerat, auriculasque suo spoliarat honore; Dux populi peccantis adest de monte corusci Luminis, alloquioque Dei; tabulasque tremendo Incisas digito cæca ad tentoria defert. Sed cadit in faciem plebs, non visura profundæ, Legis in effigie scriptum per enigmata Chri - [stum. Infelix, quæ luce oculos præstricta paventes Texerit, et presso faciem velarit amictu! At nos detecto Chrislum vclamine coram Cernimus, atque Deum vultu speculamur [aperto: Nec sub lege gravi depressa fronte jacemus: Sed legis radium sublimi agnoscimus ore.. Heu frondosa prius ramis felicibus arbos, Pinguibus heu quondam radix oleagina baccis Ecce tibi inserto revirescit nunc oleastro Truncus, et externi vestitur cortice libri. Jam miserere tui, non se silvestris olivi Surculus exsultans alieno stipite jactat: Sed monet, ut generis proprii memor unguine [ amaro Contristare comas desuescas, slirpe nec imo Invideas missis in celsa cacumina virgis.

---

Prudentius, Carmina, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp976/tmp976/tmp976.tmp976.opp-lat1.xml.
