# Carmina 13-30

Prudentius, Carmina, 13 to 30. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/prudentius/carmina/13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/prudentius/carmina/13

tum primus in illo, Quem genuit: quid enim differt, generatio sim- [plex? Unum semper erit gignens, atque unus ab uno Ante cbaos genitus, numeroque, et tempore li- [ber. Quis dixisse duos rem majestate sub una Regnantem, propriamque sibi, retroque peren- [nem Ausit, et unius naturae scindere vires? Nunquid adoptivum genitor sibi sumpsit, [ut alter Externi generis numerum praestare duorum Debeat, et geminum distans inducere numen? Forma Patris veri verus stat Filius, ac se Unum rite probat, dum formam servat eamdem. Non amor ascitus sociat, nec jungit utrumque Conjurata fides; pietas sed certa, genusque Unum, quod Deus est, summam revocatur ad [unam. Haec tibi, Marcion, via displicet; hanc tua da- [mnat Secta fidem, dominis cœlum partita duobus. Quæ te confundunt nebulæ? quis somnus inerti Incubat ingenio, cui per phantasmata duplex Occurrit species, bivio dispersa superno? Si vim mentis hebes stupor obsidet, [aspice saltem Obvia terrenis oculis elementa, quibus se Res occulta Dei dignata est prodere signis. Hanc heresin præsaga Patris præviderat olim Majestas fore: quæ rectorem lucis, et orbis Scinderet in partes, geminatum segrege regno. Idcirco specimen posuit spectabile nostris Exemplumque oculis, nequis duo numina credat Imperiiare vagis mundi per inania formis. Una per immensam coeli caveam revolutos Præbet flamma dies, texit sol unicus annum. Triplex ille tamen nullo discrimine, trina Subnixus ratione viget, splendet, volat, ardet, Motu agitur, fervore cremat, tum luminc fulget. Sunt tria nempe simul, lux, et calor, et vegeta- [men:: Una, eademque tamen rota sideris indi [scretis Fungitur his, uno servat tot munera ductu, Et tribus una subest mixtim substantia rebus. Non conferre Deo, velut sequiparabile, quid- [quam Ausim, nec domino famulum componere si- [gnum: Ex minimis sed grande suum voluit Pater ipse Conjectare homines: quibus ardua visere non est.

---

Prudentius, Carmina, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp976/tmp976/tmp976.tmp976.opp-lat1.xml.
