Latin
135 to 152
Prudentius, Carmina 135-152
Unproofread scanNot analysed yet
Blasphemas Dominum, gens ingratissima, Chri- [stum. Pascha tuum, die, dic. cujus de sanguine festum Tam solemne tibi csl? quis tandem cæditur [agnus Anniculus? sacer ille tibi redeuntibus annis: Sed sacer in pecude, stultum est sic credere [sacrum, Sanguine balantis summos contingere postes, Lascivire choris, similaginis azymon esse, Cum fermentati turgescant crimine mo -[res. Non sapis, imprudens, nostrum te effingere [pascha? Legis et antiquæ præductis pingere sulcis Omne sacramentum, retinet quod passio,cra: Passio, quae nostram defendit sangune fron- [tem, Corporeamque domum signato collinit orc? Hanc fugit exclusis Ægyptia plaga flagellis, Hæc regis Pharii regnum ferale resolvit, Deque potestatis mundanae grandine densa Eripit Abraham cum stirpe, et gente fideli. Abrahæ genus est verum: cui sanguis in ore Creditur, inscriptusque rubet: cui visus [in orbe, Haud dubitante fide, Deus est, Deus ex Patre [verus. Ille Deum vidit, visum mox credidit: at tu Posteritas carnis, carnaliter omnia credens, Carnis opus sub lege geris, quam spiritus implet Interior: nec enim coelo lex carnea fluxit, Quam tu carne colis: sed Christo feta, meam- [que Spem paritura utero; quam spem? nisi lumi- [nis almum Lumen, et adventum Domini, quem viderat Abrae Prima fides, nostrisque pater promiserat olim Perspiciendum oculis, et legis voce probandum: Nec solum legis: nam quae jam littera Cbrislum Non habet, aut quæ non scriptorum armaria [Christi Laude referta, novis celebrant miracula libris? Hebræus pangit stylus, Attica copia pangit, Pangit et Ausoniæ facundia tertia linguae. Pilatus jubet ignorans: I, scriba, tripictis Digere versiculis, qui' sit suffixa potestas. Fronte crucis titulus sit triplex, triplice lingua. Agnoscat Judæa legens, et Graecia norit, Et venerata Deum percenseat aurea Roma. Quidquid in ære cavo rcboans tuba curva re- [mugit; Quidquid ab area no vomit ingens spiritus [haustu, Quidquid casta chelys, quidquid testudo resultat, Organa disparibus calamis quod consona mi- [scent, Æmula pastorum quod reddunt vocibus [antra: Christum concelebrat, Christum sonat, omnia [Christum Muta etiam, fidibus sanctis animata, loquuntur.