# Carmina 149-218

Prudentius, Carmina, Ii. Hymnus Matutinus, lines 149-218. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/prudentius/carmina/149
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/prudentius/carmina/149

Ipse homini quia cuncta dedit,
Quæ capimus dominante manu,
Quæ polus, aut humus, aut pelagus
Acre, gurgite, rure creanr,
Hæc mihi subdidit, et sibi me.
Callidus illaqueat volucres
Aut pedicis dolus, aut maculis,
Illita glutine corticeo
Vimina plumigeram seriem
Impediunt ct abire vetant.
Ecce per acquora fluctivagos
Texta greges sinuosa trahunt:
Piscis item sequitur calamum,
Raptus acumine vulnifico,
Credula saucius ora cibo.
Fundit opes ager ingenuas
Dives aristiferæ segetis
Hic, ubi vitea pampineo
Brachia palmite luxuriant,
Pacis alumna ubi bacca viret.
Hæc opulentia Christicolis
Servit, et omnia suppeditat.
Absit enim procul illa fames,
Cædibus ut pecudum libeat
Sanguineas lacerare dapes.
Sint fera gentibus indomitis
Prandia de nece quadrupedum:
Nos oleris coma, nos siliqua
Feta legumine multimodo
Paverit innocuis epulis.
Spumea muletra gerunt niveos
Ubere de gemino latices,
Perque coagula densa liquor
In solidum coit, et fragili
Lac tenerum premitur calatho.
Mella'recens mihi Cecropia
Nectare sudat olente favus:
Haec opifex apis aerio
Rore liquat, tenuique thymo,
Nexilis inscia connubii.
Hinc quoque pomiferi nemoris
Munera mitia proveniunt:
Arbor onus tremefacta suum
Deciduo gravis imbre pluit,
Puniceosque jacit cumulos.
Quæ veterum tuba, quævo lyra
Flatibus inclyta, vel fidibus,
Divitis Omnipotentis opus,
Ouæque frucnda patent homini
Laudibus æquiparare queat'
Te, pater optime, mane novo,
Solis ct orbita cum media est,
Te quoque luce sub occidua,
Sumere cum monet hora cibum,
Nostra, Deus canet harmonia.
Quod calet halitus interior,
Corde quod abdita vena tremit,
Pulsat et incita quod rcsonam
Lingua sub ore latens caveam,
Laus superi Patris esto mihi.
Nos igitur tua, sancte, manus
Cespite composuit madido,
Effigiem meditata suam:
Utque foret rata materies,
Flavit, et indidit ore animam.
Tunc per amœna vireta jubet
Frondicomis habitare locis,
Ver ubi perpetuum redolet,
Prataque multicolora latex
QuadriQuo celer amne rigat.

---

Prudentius, Carmina, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp976/tmp976/tmp976.tmp976.opp-lat1.xml.
