# Carmina 219-288

Prudentius, Carmina, Ii. Hymnus Matutinus, lines 219-288. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/prudentius/carmina/219
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/prudentius/carmina/219

Hæc tibi nunc famulentur, ait,
Usibus omnia dedo tuis:
Sed tamen aspera mortifero
Stipite carpere poma veto,
Qui niedio viret in nemore.
Hic draco perfidus indocile
Virginis illicit ingenium,
Ut socium malesuada virum
Mandere cogeret ex vetitis,
Ipsa pari peritura modo.
Corpora mutua (nosse nefas)
Post epulas inoperta vident,
Lubricus error et erubuit:
Tegmina sula parant foliis,
Dedecus ut pudor occulerel.
Conscia culpa Deum pavitans
Sede pia procul exigitur,
Innuba femina quae fuerat,
Conjugis excipit imperium,
Fœdera tristia jussa pati.
Auctor et ipse doti coluber
Plectitur improbus, ut mulier
Colla trilinguia calce terat:
Sic Coluber muliebre solum
Suscipit, atque virum mulier,
His ducibus vitiosa dehiuc
Posteritas ruit in facinus,
Dumque rudes imitatur avos,
Fasque nefasque simul glomerans,
Impia crimina morte luit.
Ecce venit nova progenies,
Æthere proditus alter homo,
Non luteus, velut ille prior,
Sed Dens ipse gerens hominem,
Corporeisque carens vitiis.
Fit caro vivida sermo Patris,
Numine quem rutilante gravis
Non thalamo, neque jure Lori,
Nec genialibus illecebris
Intemerata puella parit.
Hoc odium vetus illud erat,
Hoc erat aspidis, atque hominis
Digladiabile discidium,
Quod modo cernua femineis
Vipera proteritur pedibus.
Edere namque Deum merita
Omnia virgo venena domat:
Tractibus anguis inexplicilis
Virus inerme piger revomit,
Gramine coacolor in viridi.
Quæ feritas modo non trepidat,
Territa de grege candidulo?
Impavidas lupus inter oves
Tristis obambulat, et rabidum
Sanguinis immemor os cobibet.
Agnus enim vice mirifica
Ecce leonibus imperitat,
Exagitansque truces aquilas
Per vaga nubila, perque notos
Sidere lapsa columba fugat.
Tu mihi, Christe, columba potens,
Sanguine pasta cui cedit avis:
Tu niveus per ovile tuum
Agnus hiare lupum prohibes,
Sub juga tigridis ora premens.
Da, locuples Deus, hoc famulis
Rite precantibus, ut tenui
Membra cibo recreata levent,
Neu piger immodicis dapibus
Viscera tenta gravet stomachus.

---

Prudentius, Carmina, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp976/tmp976/tmp976.tmp976.opp-lat1.xml.
