Latin
227 to 242
Prudentius, Carmina 227-242
Unproofread scanNot analysed yet
quid hoc [est? Quod, cum se thalamis desponsam mens bona Įjustis Noverit, inque torum regis nuptura vocetur, Et regis semper juvenis, senioque repulso Divinum decus æterno servantis in ore, Malit adulterium, fulvo et se munere vitem Vendat nocticolæ spurcis complexibus indi, Aspernata Dei fusam per virginis artus Progeniem, dulcesque vocans in fornice natos? S entio, quam contra moveat peilacia, Jitem, Quo dente obnitens spinosa calumnia pugnet, Nosque lacessito vocet ad luclamina vero. Si non vult Deus, esse malum, cur non [vetat? inquis. Nil refert, auctor fuerit, fautorque malorum, Anne opera in vitium sceleris pulcherrima verti, Cum possit prohibere, sinat? qui si velit omnes Innocuos agere omnipotens, nec sancta vo- I luntas Degeneret, facto nec se manus inquinet ullo. Condidit ergo malum Dominus, quod spectat [ab alto, Et patitur, fierique probat, tanquam ipse [crearit. Ipse creavit enim, quod, cum discludere possit, Non abolet, longoque sinit grassaricr usu. Damna aures, Pater alme, meas, et claude [meatus Obbrutescentis capitis, ne pervia tales Concipiat flexura sonos. Est perdere tanti Eistinctum vitae officium de parte cerebri, Immunem modo sese anima, expertemque ne- [fandi Auditus, felix stolida conservet ab aure. Quis ferat haec injecta Deo convicia, qui so Divinis meminit præcellere nobilitatum Muneribus? multa ut taceam, vel sola bcnignum Res probat esse Deum, vetiti quod amore pcr- [emptos Excitat e tumulis homines, regniquc per ævum Participes jubet esse sui: qui, si foret auctor, Servatorque mali, nunquam post damna salu- (lis, Peccantumque obitus redivivam ferre medelam Vellet, et amissos opere instaurare secundo. Labi hominis, servarc Dei est; meritu [perit iste: Ille abolet pcreuntis opus, meritumque resolvit. Argumentum ingens, Dominum, qui talia præ- (stet, Nolle malum, nec, quod post abluil, ante pro- [bare.