# Carmina 256-273

Prudentius, Carmina, 256 to 273. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/prudentius/carmina/256
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/prudentius/carmina/256

Hac pietate vagus, et tanto munere abundans, Transit propositum fas, et lethalia prudens Eligit, atquevolens, magis utile dum sibi credit, Quod, prohibente Deo, persuasit callidus an- [guis. Persuasit certe hortatu, non impulit acri Imperio. Hoc mulier rea criminis exprobranti Respondit Domino: suadelis se malefabris Illectam, suasisse viro: vir et ipse libenter Consensit. Licuitne hortantem spernere recti Libertate animi? licuit: namque et Deus ante Suaserat, ut meliora volens sequeretur: at ille Spernens consilium, sævo plus credidit hosti. Nunc inter vitae Dominum, mortisque magi- [strum Consistit medius: vocat hinc Dens, inde ty- [rannus Ambiguum, atque suis se motibus alternantem. Accipe gestarum monumenta insignia rerum, Prælusit quibus historia spectabile si- [gnum. Loth fugiens Sodomis ardentibus, omnia secum Pigoora cara domus properabat, sede relicta, Nubibus urbicremis subducere: sulphure cum [jam Nimboso ignitus coelum subtexeret acr, Flagrantemque diem crepitans incenderet imber. Angelus hanc hospes legem præscripserat ollis, Emissus virtute Dei sub imagine dupla; Omnis ut e portis iret domus, atque in apertum Dirigeret constans oculos, nec pone reflexo Lumine regnanles per moenia cerneret ignes. Nemo memor Sodomæ, quae mundi forma cre- [mandi est Ut semel e muris gressum promoverit, ore Post tergum verso, respectet funera rerum. Loth monitis sapiens obtemperat; at [levis uxor Mobilitate animi torsit muliebrc retrorsus Ingenium, Sodomisque suis revocabilis hæsit. Traxerat Eva virum diræ ad consortia culpae; Hæc peccans sibi sola perit, solidata metallo Diriguit fragili, saxumque liquabile facta Stat mulier, sicutsteterat prius, omnia servans, Caute sigillati longum salis effigiata, Et decus, et cultum, frontemque, oculosque, [comamque, Et flexam in tergum faciem, paulumque relata Menta retro, antiquæ monumenta rigentia noxae. Liquitur illa quidem salsis sudoribus uda; Sed nulla ex fluido plenae dispendia formae Sentit deliquio; quantumque armenta saporum Attenuant saxum, tantum lambentibus humor Sufficit, attritamque cutem per damna reformat.

---

Prudentius, Carmina, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp976/tmp976/tmp976.tmp976.opp-lat1.xml.
