Latin
Ii. Hymnus Matutinus, lines 289-318
Prudentius, Carmina 289-318
Unproofread scanNot analysed yet
Haustus amarus abesto procul,
Ne libeat tetigisse manu
Exitiale quid, aut vetitum:
Gustus et ipse modum teneat,
Sospitet ut jecur incolume.
Sit satis anguibus horrificis,
Liba quod impia corporibus,
Ah! miseram peperere necem.
Sufficiat semel ob facinus
Plasma Dei potuisse mori.
Oris opus, vigor igneolus
Non moritur; quia nante Deo
Compositus, superoque fluens
De solio Patris artificis,
Vim liquidæ ralionis habet.
Viscera mortua quin etiam
Post obitum reparare datur,
Eque suis ilcrum tumulis
Prisca renascitur effigies,
Pulvereo coeunte situ.
Credo equidem, neque vana fides,
Corpora vivere more animæ:
Nam modo corporeum memini
De Phlegethonte gradu facili
Ad superos remeasse Deum.
Spes eadem mea membra manet,
Quae redolentia funereo
Jussa quiescere sarcophago,
Dux parili redivivus humo
Ignea. Christus ad astra vocat.