# Carmina 289-318

Prudentius, Carmina, Ii. Hymnus Matutinus, lines 289-318. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/prudentius/carmina/289
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/prudentius/carmina/289

Haustus amarus abesto procul,
Ne libeat tetigisse manu
Exitiale quid, aut vetitum:
Gustus et ipse modum teneat,
Sospitet ut jecur incolume.
Sit satis anguibus horrificis,
Liba quod impia corporibus,
Ah! miseram peperere necem.
Sufficiat semel ob facinus
Plasma Dei potuisse mori.
Oris opus, vigor igneolus
Non moritur; quia nante Deo
Compositus, superoque fluens
De solio Patris artificis,
Vim liquidæ ralionis habet.
Viscera mortua quin etiam
Post obitum reparare datur,
Eque suis ilcrum tumulis
Prisca renascitur effigies,
Pulvereo coeunte situ.
Credo equidem, neque vana fides,
Corpora vivere more animæ:
Nam modo corporeum memini
De Phlegethonte gradu facili
Ad superos remeasse Deum.
Spes eadem mea membra manet,
Quae redolentia funereo
Jussa quiescere sarcophago,
Dux parili redivivus humo
Ignea.Christus ad astra vocat.

---

Prudentius, Carmina, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp976/tmp976/tmp976.tmp976.opp-lat1.xml.
