Latin
309 to 326
Prudentius, Carmina 309-326
Unproofread scanNot analysed yet
Nec mora, funereus revolutis rupibus norror Evomit exsequias gradiente cadavere vivas. Solvite Jam lætæ redolentia vincla sofrores, Solus odor sparsi spiramen aromatis efflat, Nec de corporeo nidorem sordida tabo Aura refert, oculos sanie stillante solutos Pristinus in speculum decor excitat, et putre- [factas Tincta rubore genas paulatim purpura vestit. Quis potuit fluidis animam suffundere membris? Nimirum qui membra dedit: qui fictilis ulvæ Perflavit vcnam madidam: cui tabida gteba Traxit sanguineos infecto humore colores. mors, auritis jam mitis legibus! o mors, Surda prius, jam docta sequi, quodcunque ju- [betur, Cui tantum de te licuit? convicta faierc, Esse Deum, solus qui me tibi præripit, lesum. Abde negatores Christi, nemo invidet, abde: Utere sorte tua, blaspbemis nocte tenendis Perpetua: plebem justorum capta resolve, Qui norunt hominem, atque Deum sic dicere [Christum, Ut verus, summusque Deus mortalia gestet. Ipse gerit, quod struxit, opus, nec ferre pudescit, Factor quod peperit: corpus loquor, atque [animæ vim. Finxerat hoc gitis, animam sufflaverat ore. Totum hominem Deus assumit: quia tutus ab [ipso est, Et totum redimit, quem sumpserat, omne re- [ducens, Quidquid homo est: istud tumulis, ast illud [abysso. Occurrit dubitans hic dissertator, et [illud Objicit: Anne fides capit, ut substantia, flane Inspirata Deo, cruciatum sentiat, atque Inferni petat ima poli, barathroque coquatur? Crede, animam non esse Deum: sed crede, [creatis Majorem cunctis: ipsam quoque crede creatam. Formata est namque ore Dei, quæ non erat [ante: Sed formata hahitu pulcherrima, pictaque rebus Divinis, et plena Deo, similisque creanti. Non tamen ipsa Deus: quoniam generatio non est, Sed factura Dei est. Solus de corde parentis Filius emicuit: verus Deus ille. Sed istud Collatum est animae, subito ut quae non erat, esset. ille coæternus Patris est, et semper in ipso: Nec factus.