# Carmina 323-336

Prudentius, Carmina, 323 to 336. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/prudentius/carmina/323
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/prudentius/carmina/323

nec enim se segregat ipsa Ante obitum vivis ex artubus, aut fugit exsul Sanguinis, et carnis penetralia, seque medul- [lis Exuit, abductamve abigit de pectore vitam: Viscerea sed sede mancus, speculatur [acutis Omnia luminibus, et qua circumtulit acrem Naturae levis intuitum, nullo objice rerum Disclusa, ante oculos subjectum prospicit orbem, Atque orbis sub mole situm sordens elementum. Objacel interea tellus, nec visibus obstat. Quin, 6i stelligerum vultus convertat ad axem, Nil intercurrens obtutibus impedit ignem Pervigilis animae: quamvis densela graventur Nubila, et opposito nigrescat vellere coelum. Sic arcana videt tacitis cooperta futuris Corporeus. Joannes adhuc, nec carne solutus, Munere sed somni, paulisper carne sequestra Libcr ad intuitum, sensuque, oculisque pera- [grans Ordine dispositos venturis solibus annos. Procinctum videt angelicum jam jamque [cremandi Orbis in excidium, raucos et percipit aure Mugitus gravium mundi sub fine tubarum. Hæc ille ante obitum, membrorum carcere [septus, Secedente anima, non discedente, videbat. Nonne magis flatus sine corpore cuncta nota- [bit, Corporis involucris tumulo frigente repostis? Certa fides, rapidos subterna nocte caminos, Qui pollutam animam per sæcula longa perenni Igne coquunt, oculis longum per inane remoti Pauperis expositos; nec secius aurea dona Justorum dirimente chao, rutilasque co. [ronas Eminus ostendi pœnarum care rc mersis. Hinc paradisicolæ post ulcera dira beato Proditur, infelix, ululans in peste reatus, Spiritus: inque vicem meritorum mutua cer- [nunt. 0 Dee cunctiparens, animæ dator, o Dee [Christe, Cujus ab ore Deus subsistit Spiritus unus: Te moderante regor, te vitam principe duco, Judice te pallens trepido, te judice eodem Spem capio, fore, quidquid ago, veniabile [apud te, Quamlibet indignum venia faciamque, lo- [quarque. Confiteor (dimitte libens, et parce fatenti!) Omne malum merui: sed tu bonus arbiter aufer, Quod merui: meliora favens largire precanti.

---

Prudentius, Carmina, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp976/tmp976/tmp976.tmp976.opp-lat1.xml.
