# Carmina 368-385

Prudentius, Carmina, 368 to 385. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/prudentius/carmina/368
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/prudentius/carmina/368

et quod titubaverit, intra Naturam vitii est; vitiosum denique tristem Decidit in poenam; Deus hoc, mihi cre- [dite, non est. Aut, si majestas anima est, ostendite quid sit, Quod lapsam, Christique inopem novagratia [mundat, Spiritus et sancuis baptismate justificatam Nobilitat, famulæque Ulcus, quod defuit, addit: Quod quia præstatur meritis, meritisque negatur, Absurde fertur Deus, aut pars esse Dei, quae Divinum, summumque bonum de fonte perenni Nunc bibit obsequio, nunc culpa, aut [crimine perdit, Et modo supplicium recipit, modo libera calcat. Miraris, peccare animam, quæ carne coactam Sortita est habitare domum, cum peccet et ipse Angelus, hospitium qui nescit adire caducum Cratis tabifluæ. Peccat, quia factus ct ipse est, Non genitus; quocunque modo sit factus, id unus S( it factor Dominus; factum mihi credere sat [sit. Solus labe caret peccati Conditor orbis, Ingenitus, genitusque Deus, Pater, et Patre [natus, Solus, et exceptus tormentum admittere triste, Inviolatusagit, necquidquam sentitacerbi. Exsortem dic esseanimam crucis, atque doloris, Si culpæ immunem, vacuamque a crimine nosti. Quæ peccare valet, valet et succumbere' poenae. Ipsa quidem sincera fuit, dum conditur olim, Quæ collata rudem fecit viviscere limum; Ut pote de liquido naturae semine primos Accipiens habitus, superoque expressa sereno. Sex mos, ut gravido jussa est innectier arvo, Suavibus illecebris nimium blandita refrixit, Deque volutabris pretiosum polluit ignem, Dum transgressa Dei positum fas improba calcat. Hæc prima est natura animae, sic condita sim- [ plex, Decidit in vitium per sordida fœdera carnis. Exin tincta malo peccamine principis Adæ. Infecit genus omne hominum, quod pullutat inde Et tenet ingenitas animarum infantia in ortu Primi hominis maculas, nec quisquam [nascitur insons. Vitandus tamen error erit, ne traduce carnis Transfundi in sobolem credatur fo.s animarum Sanguinis exemplo;

---

Prudentius, Carmina, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp976/tmp976/tmp976.tmp976.opp-lat1.xml.
