# Carmina 386-402

Prudentius, Carmina, 386 to 402. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/prudentius/carmina/386
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/prudentius/carmina/386

cui texta propagine vena est. Non animas animæ pariunt; sed lege latenti Fundit opus natura suum, quo parvula anhelent Vascula, vitalisque adsit scintilla coactis. Quæ quamvis infusa novum penetret nova [semper Figmentum, vetus illa tamen de crimino [avorum Ducitur: muto quoniam concreta veterno est. Inde secunda redit generatio, et inde lavalur Naturæ illuvics, iterumque renascimur intus Perfusi, ut veterem splendens anima exuat [Adam. Quae, quia materiam peccali ex fomite carnis Consociata trahit, necnon simul ipsa sodali Est incentivum peccaminis, implicat ambas Vindex poena reas, peccantes mente sub una, Peccandique cremat socias cruciatibus æquis. His crucibus Christus nos liberat,. [incorruptæ Matris, et innocui gestator corporis. Unus Naturam poenae expositam, sed non vitiorum Naturam expositam contactibus indui Jesus: Atque ideo pœnæ nil debuit: intemeratus, Fraude carens, omni culparum aspergine liber. Quid peccatorum prosapia corpore in illo, Quid Christi in membris peccati sæva satelles Poena ageret? auid mors hominis sine crimine [ posset? Nimirum cassis conatibus, et sine nervis Concideret, sterilis peccati fomite nullo. Mors alimur culpa: culpam qui non habet, ipso PasLus defectu mortem consumit inanem. Sic mors in Domini consumpta est corpore [Christi Sic periit, solitum dum non habet arida pastum. Suspice quapropter solum inculpabile numen, Virtutem Patris, et Christi, et jam desine [nostræ Invidiam conflare animæ, quod sit Deus, aut [quod Portio parva Dei, cum Christo abscidere quid- [quam, Et resecare Deo partem, vel carpere tantum Numen non liceat, plenum sibi semper, et in se. Est operæ pretium nebulosi dogmatis umbram Prodere, quam tenues atomi compage [minuta Instituunt: sed cassa cadit, ventoque liquescit Assimilis, fluxu nec sc sustentat inani. Aerium Manichæus ait sine corpore vero Pervolitasse Ocum, mendax phantasma, ca- [vamque Corporis effigiem, nil contrectabile habentem.

---

Prudentius, Carmina, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp976/tmp976/tmp976.tmp976.opp-lat1.xml.
