Latin
403 to 420
Prudentius, Carmina 403-420
Unproofread scanNot analysed yet
Ac primum specta, an deceat quidquam simu- Assignare Deo, cujus mera gloria falsi [latum Nil recipit: membris hic se fallacibus aptans Fingeret esse hominem ventosa subdolus arte? Mentitus toties, cum diceret, inveteratis Do veniam morbis, simul et peccata remitto. Filius est hominis, pestem qui pellere [carnis, Et scelerum nexus laxare, ac solvere possit. Surge valens, surge innocuus, jam tolle graba- [tum, Filius hoc hominis jubeo. Dignusne videtur, Qui testis sibi sit, seque, ac sua carnea norit? Quid, cum discipulos, hominis quid Filius esset Passurus, fido jam præscius ore monebat? Nonne fatebatur, se cum virtute paterna Esse hominem verum? quod si non credo, fe- [fellit. Si natura Dei quae sit, Manichæe, requiris: Omne quod est, verum est; nam si mendosus [agit quid, Nec Deus est; mendum divinus non capit usus, Objicis æterno Domino, quod lubricus ad nos Venerit, assimulans aliud, quam vcrus habebat. Obmutesce, furor: linguam, canis improbe, [morde Ipse tuam, lacero consumens verba palato. Latranti obsistit Mattheus, rabtemque refellit: Qui notat omne genus carnalis stirpis, [ad usque Corporeum Christum, per sex septena virorum Nomina descendens, et venam sanguinis alti Ex atavis longo texens per stemmata filo. Septimus hebdomadae venit superaddere sextæ Hunc numerum Christus: placidum qui confi- [cit annum, Cuncta remittentem contractibus illaqueata Multimodis, hominemque hominis de morte le- [vantem. Imperfectus enim limus mortalis erat tunc: Vir solus perfectus adest, atque integer Cui nihil ex septem septenis defuit, ex quo Perficeret mortale genus virtute perenni. Hic ille est, nobis qui septima sabbata complet, Ut caro nostra Ico landem sociata quiescat, Quam bis terna malis vexabant sabbata noxis. Curramus notis gradibus, regumque sequamur Progenicm: Christum invenies de carne pa- [rentum Effluxisse homiuum; qui sit de semine David, Stirpe recensita numerandus sanguinis hæres.