Latin
438 to 456
Prudentius, Carmina 438-456
Unproofread scanNot analysed yet
Christus nostra caro est: mihi solvitur, et mihi [surgit. Solvor morte mea, Christi virtuteresurgo, Cum moritur Christus, cum flebiliter tumu- [latur, Me video: e tumulo cum jam remeabilis astat, Cerno Deum: si membrorum pbantasma [meorum est, Et phantasma Dei est: mendax in utraque, [necesse est, Sit Christus specie, si Christus fallere novit. Si non verus homo est, quem mors hominem [probat ipsa, Nec verus Deus est, operis quem gloria prodit Esse Deum; vel crede mori, vel adesse refelle, Et gemina verum Christum ratione negato. Nam quid magnificum, si non est mortuus us, Et redit? illa Dei virtus memorabilis est, ut Occisus redeat superis, surgatque sepultus. Quisque Deum Christum vult dicere, dicat, [eumden Esse hominem, ne majestas sua forti a perdat. Nosco, meum in Christo corpus consurgece: [quid me Desperare jubes? veniam, quibus ille revenit Calcata de morte, viis; quod credimus, hoc est. Et totus veniam: nec enim minor, aut [alias, quam Nunc sum, restituar: vultus, vigor, et color [idem, Qui modo vivit, erit; necme vel dente, vel ungue Fraudatum revomet patefacti fossa sepulcri. Qui jubet, ut redeam, non reddet debile quid- [quam: Nam si debilitas redit, instauratio non est. Quod casus rapuit, quod morbus, quod dolor [hausit, Quod truncavit edax senium populante veterno, Omne revertenti reparata in membra redibit. Debet enim mors victa fidem, ne fraude se- [pulcri Reddat curtum aliquid; quamvis jam curta vo- [rarit Corpora, debilitas tamen, et violentia morbi Virtus mortis erat; reddet, quod particulatim Sorbuerat quocunque modo, ne mortuus omnis Non redeat, si quid pleno de corpore desit. Pellite corde metum, mea membra, et credite [vosmet Cum Christo reditura Deo; nam vos gerit ille, Et secum revocat: morbos ridete mina- [ces;