Latin
Ii. Hymnus Matutinus, lines 77-148
Prudentius, Carmina 77-148
Unproofread scanNot analysed yet
Sed cum jubar claresceret,
Lapsante claudus poplite, '
Femurque victus debile,
Culpæ vigorem perdidit
Nutabat inguen saucium,
Quæ corporis pars vilior,
Longeque sub cordis loco
Diram fovet libidinem.
Hæc nos docent imagines,
Hominem tenebris obsitum.
Si forte nOR cedat Deo,
Vires rebelles perdere.
Erit tamen beatior,
Intemperans membrum cui
Luctando claudum, et tabidum
Dies oborta invenerit.
Tandem facessat cæcitas,
Quae nosmet in praeceps diu
Lapsos sinistris gressibus
Errore traxit devio.
Haec lux serenum conferat,
Purosque nos præstet sibi.
Nihil loquamur subdolum,
Volvamus obscurum nihil.
Sic tota decurrat dies.
Ne lingua mendax, ne manus,
Oculive peccent lubrici,
Ne noxa corpus inquinet.
Speculator astat desuper,
Qui nos diebus omnibus,
Actusque nostros prospicit
A luce prima in vesperum.
Hic testis, hic est arbiter,
Hic intuetur, quidqnid est,
Humana quod mens concipit:
Hunc nemo fallit judicem.
III. HYMNUS ANTE CIBUM.
O Crucifer bone, lucisator,
Omniparens, pie, verbigena,
Edite corpore virgineo;
Sed prius in Genitore potens,
Astra, solum, mare qnam fierent.
Huc nitido, precor, intuitu
Flecte salutiferam faciem
Fronte serenus: et irradia,
Nominis ut sub honore tui
Has epulas liceat capere.
Te sine dulce nihil, Domine:
Nec juvat ore quid appetere,
Pocula ui prius, atque cibos,
Christe, tuus favor imbuerit,
Omnia sanctificante fide.
Fercula nostra Deum sapiant,
Christus et influat in pateras:
Seria, ludicra, verba, jocos,
Denique quod sumus, aut agimus,
Trina superna regat pietas.
Hic mihi nulla rosae spolia,
Nullus aromate fragrat odor:
Sed liquor influit ambrosius,
Nectareamque fidem redolet
Fusus ab usque Patris gremio.
Sperne, camoena, leves hederas,
Cingere tempora queis solita es,
Sertaque mystica dactylico
Texere docta liga strophio,
Laude Dei redimita comas.
Quod generosa potest anima,
Lucis, et ætheris indigena,
Solvere dignius obsequium:
Quam data munera sirecinat,
Artificem modulata suum?