Latin
Vi. Hymnus Ante Somnum, lines 89-152
Prudentius, Carmina 89-152
Unproofread scanNot analysed yet
Quæsitor ille solus
Animæque corporisque,
Ensisque bis timendus
Prima ac secunda mors est.
Idem tamen benignus
Ultor retundit iram,
Paucosque non piorum
Patitur perire in ævum.
Huic inclytus perenne
Tribuit pater tribunal:
Hunc obtinere jussit
Nomen supra omne nomen:
Hic præpotens cruenti
Exstinctor Antichristi:
Qui de furente monstro
Pulchrum refert tropæum.
Quam bestiam capacem,
Populosque devorantem,
Quam sanguinis charybdin,
Joannes exsecratur.
Hanc nempe, quæ sacratum
Praeferre nomen ausa
Imam petit gebennam,
Christo perempta vero.
Tali sopore justus
Mentem relaxat heros,
Ut spiritu sagaci
Coelum peragret omne.
Nos nil meremur horum,
Quos creber implet error.
Concreta quos malarum
Vitiat cupido rerum.
Sat est quiete dulci
Fessum fovere corpus:
Sat, si nihil sinistrum
Vanæ minentur umbræ.
Cultor Dei, memento,
Te fontis et lavacri
Rorem subisse sanctum;
Te chrismate innotatum.
F'ac, cum vocante somno
Castum petis cubile,
Frontem, locumque rdis
Crucis figura signet.
Crux pellit omne crimen:
Fugiunt crucem tenebrae:
Tali dicata signo
Mens fluctuare nescit.
Procul, o procul vagantum
Portenta somniorum.
Procul esto pervicaci
Prastigiator astu.
O tortuose serpens,
Qui mille per Mæandros,
Fraudesque flexuosas
Agitas quieta corda,
Discede, Christus hic est:
Hic Christus est, liquesce:
Signum, quod ipse nosti,
Damnat tuam catervam.
Corpus licet fatiscens
Jaceat redine paulum,
Christum tamen sub ipso
Meditabimur sopore.