Latin · ~5 min
Lines 4.61-4.102
Prudentius, Cathemerina 4.61-102
Not analysed yet
huius caesarie manu prehensa,
plenis, sicut erat, gravem canistris
suspensum rapit et vehit per auras.
tum raptus simul ipse prandiumque
sensim labitur in lacum leonum,
et quas tunc epulas gerebat offert.
sumas laetus ait ‘libensque carpas,
quae summus Pater angelusque Christi
mittunt liba tibi sub hoc periclo.’
his sumptis Danielus excitavit
in caelum faciem, ciboque fortis
amen reddidit, alleluia dixit.
sic nos muneribus tuis refecti,
largitor Deus omnium bonorum,
grates reddimus et sacramus hymnos.
tu nos tristifico velut tyranno
mundi scilicet inpotentis actu
conclusos regis et feram repellis,
quae circumfremit ac vorare temptat,
nsanos acuens furore dentes,
cur te, summe Deus, precemur unum.
vexamur, premimur, malis rotamur;
oderunt, lacerant, trahunt, lacessunt;
iuncta est suppliciis fides iniquis.
nec defit tamen anxiis medella;
nam languente truci leonis ira
inlapsae superingeruntur escae.
quas si quis sitienter hauriendo,
non gustu tenui sed ore pleno,
internis velit inplicare venis,
hic sancto satiatus ex propheta
iustorum capiet cibos virorum,
qui fructum Domino metunt perenni.
nil est dulcius ac magis saporum,
nil quod plus hominem iuvare possit,
quam vatis pia praecinentis orsa.
his sumptis licet insolens potestas
pravum iudicet inrogetque mortem,
inpasti licet inruant leones,
nos semper Dominum Patrem fatentes
in te, Christe Deus, loquemur unum,
constanterque tuam crucem feremus.