Latin · ~7 min
Lines 9.1-9.42
Prudentius, Cathemerina 9.1-42
Not analysed yet
Da, puer, plectrum, choreis ut canam fidelibus
dulce carmen et melodum, gesta Christi insignia,
hunc Camena nostra solum pangat, hunc laudet lyra.
Christus est, quem rex sacerdos adfuturum protinus
infulatus concinebat voce, chorda et tympano,
spiritum caelo influentem per medullas hauriens.
facta nos et iam probata pangimus miracula,
testis est orbis, nec ipsa terra quod vidit negat,
comminus Deum docendis proditum mortalibus.
corde natus 1 ex parentis ante mundi exordium,
alpha et Q cognominatus, ipse fons et clausula
omnium quae sunt, fuerunt, quaeque post futura sunt.
ipse iussit, et creata, dixit ipse, et facta sunt
terra, caelum, fossa ponti, trina rerum machina,
quaeque in his vigent sub alto solis et lunae globo.
corporis formam caduci, membra morti obnoxia
induit, ne gens periret primoplasti ex germine,
merserat quem 2 lex profundo noxialis Tartaro.
o beatus ortus ille, virgo cum puerpera
edidit nostram salutem feta Sancto Spiritu,
et puer redemptor orbis os sacratum protulit.
psallat altitudo caeli, psallite omnes angeli,
quidquid est virtutis usquam psallat in laudem Dei,
nulla linguarum silescat, vox et omnis consonet.
ecce, quem vates vetustis concinebant saeculis,
quem prophetarum fideles paginae spoponderant,
emicat promissus olim: cuncta conlaudent eum.
cantharis infusa lympha fit Falernum nobile,
nuntiat vinum minister esse promptum ex hydria,
ipse rex sapore tinctis obstupescit poeulis.
‘membra morbis ulcerosa, viseerum putredines
mando ut abluantur’ inquit: fit ratum quod iusserat;
turgidam cutem repurgant vulnerum piamina.
tu perennibus tenebris iam sepulta lumina
inlinis limo salubri 'sacri et oris nectare:
mox apertis hac medella lux reducta est orbibus.
inerepas ventum furentem quod procellis tristibus
vertat aequor fundo ab imo, vexet et vagam ratem:
ille iussis obseeundat, mitis unda sternitur.
extimum vestis saeratae furtim mulier attigit:
protinus salus secuta est, ora pallor deserit,
sistitur rivus cruore qui fluebat perpeti.