Latin · ~8 min
Book 1, lines 1.1.1-1.1.51
Prudentius, Contra Orationem Symmachia 1.1.1-51
Not analysed yet
Credebam vitiis aegram gentilibus urbem
iam satis antiqui pepulisse pericula morbi
nec quidquam restare mali, postquam medicina
principis inmodicos sedarat in arce dolores,
sed quoniam renovata lues turbare salutem
temptat Romulidum, patris inploranda medella est,
ne sinat antiquo Romam squalere veterno
neve togas procerum fumoque et sanguine tingui.
inclitus ergo parens patriae, moderator et orbis,
nil egit prohibendo vagas ne pristinus error
crederet esse deum nigrante sub aere formas,
aut elementorum naturam, quae Patris ars est
omnigeni, summa pro maiestate sacraret,
vir solus cui cura fuit ne publica morum
plaga cicatricem summa leviter cute clausam
duceret, et latebram tabentis vulneris alte
inpressam penitusque putri de pure peresam
iuncta superficies medico fallente foveret,
sed studuit quo pars hominis generosior intus
viveret atque animam letali peste piatam
nosset ab interno tutam servare veneno?
illa tyrannorum fuerat medicina, videre
quis status ante oculos praesentibus ac perituris
conpeteret rebus, nec curam adhibere futuris.
heu, male de populo meriti, male patribus ipsis
blanditi, quos praecipites in Tartara mergi
cum Iove siverunt multa et cum plebe deorum!
ast hic imperium protendit latius aevo
posteriore suis cupiens sancire salutem.
nimirum pulchre quidam doctissimus ‘esset
publica res,’ inquit, ‘tunc fortunata satis, si
vel reges saperent vel regnarent sapientes.’
estne ille e numero paucorum qui diadema
sortiti aetheriae coluerunt dogma sophiae?
contigit ecce hominum generi gentique togatae
dux sapiens, felix nostrae res publica Romae
iustitia regnante viget. parete magistro
sceptra gubernanti. monet ut deterrimus error
utque superstitio veterum procul absit avorum,
nec putet esse deum, nisi qui super omnia summus
emineat magnique inmensa creaverit orbis.
num melius Saturnus avos rexisse Latinos
creditur, edictis qui talibus informavit
agrestes animos et barbara corda virorum?
‘sum deus. advenio fugiens, praebete latebras,
occultate senem nati feritate tyranni
deiectum solio, placet hic fugitivus et exul
ut lateam, genti atque loco Latium dabo nomen,
vitibus incurvum, si qua est ea cura, putandis
procudam chalybem, necnon et moenia vestri
fluminis in ripa statuam Saturnia vobis.