# Contra Orationem Symmachia 1.1.297-340

Prudentius, Contra Orationem Symmachia, Book 1, lines 1.1.297-1.1.340. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/prudentius/contra-orationem-symmachia/1.1.297

quidquid humus, quidquid pelagus mirabile gignunt,
id duxere deos. colles, freta, flumina, flammas,
haec sibi per varias formata elementa figuras
constituere patres, hominumque vocabula mutis
scripserunt statuis, vel Neptunum vocitantes
oceanum, vel Cyaneas cava flumina Nymphas,
vel silvas Dryadas, vel devia rura Napaeas.
ipse ignis, nostrum factus qui servit ad usum,
Vulcanus perhibetur et in virtute superna
fingitur ac delubra, deus et nomine et ore
adsimilatus, habet, necnon regnare caminis
fertur et Aeoliae summus faber esse vel Aetnae
est qui conspicuis superos quaesivit in astris,
ausus habere deum solem; cui tramite certo
condicio inposita est vigilem tolerare laborem
visibus obiectum mortalibus, orbe rotundo
praecipitem teretique globo per inane volantem
et, quod nemo negat, mundo caeloque minorem,
area maior enim quam qui percurrit in illa,
et longe campi spatium diffusius in quo
emicat ac volucri fervens rota volvitur axe.
quamvis nonnullis placeat terram breviorem
dicere circuitu quam sit pulcherrimus ille
circulus, et flammas inmensi sideris ultra
telluris normam porrecto extendere gyro,
numne etiam caeli minor et contractior orbis,
cuius planitiem longo transmittere tractu
circinus excurrens meta interiore laborat?
ille Deus verus, quo non est grandior ulla
materies, qui fine caret, qui praesidet omni
naturae, qui cuncta simul concludit et inplet.
solem certa tenet regio, plaga certa coërcet,
temporibus variis distinguitur: aut subit ortu
aut ruit occasu, latet aut sub nocte recurrens;
nec torquere facem potis est ad signa trionum
orbe nec obliquo portas aquilonis adire
nec solitum conversus iter revocare retrorsum,
hic erit ergo deus, praescriptis lege sub una
deditus officiis? libertas laxior ipsi
concessa est homini, formam cui flectere vitae
atque voluntatis licitum est, seu tramite dextro
scandere seu laevo malit decurrere campo,
sumere seu requiem seu continuare laborem,
seu parere Deo sive in contraria verti.

---

Prudentius, Contra Orationem Symmachia, ed. H.J. Thomson. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/stoa0238/stoa007/stoa0238.stoa007.perseus-lat2.xml.
