Latin · ~7 min
Book 1, lines 1.1.386-1.1.429
Prudentius, Contra Orationem Symmachia 1.1.386-429
Not analysed yet
nempe Charon iugulis miserorum se duce dignas
accipit inferias placatus crimine sacro,
hae sunt deliciae Iovis infernalis, in istis
arbiter obscuri placidus requiescit Averni.
nonne pudet regem populum sceptrisque potentem
talia pro patriae censere litanda salute,
religionis opem subternis poscere ab antris?
evocat, heu, poenis tenebrosa ex sede ministrum
interitus, speciosa hominum cui funera donet.
incassum arguere iam Taurica sacra solemus:
funditur humanus Latiari in munere sanguis,
consessusque ille spectantum solvit ad aram
Plutonis fera vota sui. quid sanctius ara
quae bibit egestum per mystica tela cruorem?
anne fides dubia est tibi sub caligine caeca
esse deum, quem tu tacitis rimeris in umbris?
ecce, deos manes cur infitiaris haberi?
ipsa patrum monumenta probant: Dis Manibus illic
marmora secta lego, quacumque Latina vetustos
custodit cineres densisque Salaria bustis.
dic, quibus hunc scribis titulum, nisi quod trucis Orci
imperium verae ceu maiestatis adoras?
en quibus inplicita squalebat regia summi
imperii fractis maiorum ab origine sacris,
cum princeps gemini bis victor caede tyranni
pulchra triumphali respexit moenia vultu.
nubibus obsessam nigrantibus aspicit urbem
noctis obumbratae caligine; turbidus aer
arcebat liquidum septena ex arce serenum,
ingemuit miserans et sic ait: ‘exue tristes,
fida parens, habitus! equidem praedivite cultu
inlustrata cluis spoliisque insigne superbis
attollis caput et multo circumfluis auro;
sed nebulis propter volitantibus obsitus alti
verticis horret apex, ipsas quoque livida gemmas
lux hebetat spissusque dies, et fumus ob ora
subfusus rutilum frontis diadema retundit.
obscuras video tibi circumferrier umbras
caeruleasque animas atque idola nigra volare,
censeo sublimem tollas super aëra vultum
sub pedibusque tuis nimbosa elementa relinquas,
omne quod ex mundo est tibi subiacet; hoc Deus ipse
constituit, cuius nutu dominaris et orbi
imperitas et cuncta potens mortalia calcas.