Latin · ~7 min
Book 1, lines 1.1.474-1.1.523
Prudentius, Contra Orationem Symmachia 1.1.474-523
Not analysed yet
aut si nupta torum regis conscendere iussa
coeperat inpurum domini obiectare furorem,
morte maritalis dabat indignatio poenas,
plena puellarum patribus ergastula saevi
principis; abducta genitor si virgine mussans
tristius ingemuit, non ille inpune dolorem
prodidit aut confessa nimis suspiria traxit. 1
testis Christicolae ducis adventantis ad urbem
Mulvius exceptum Tiberina in stagna tyrannum
praecipitans, quanam victricia viderit arma
maiestate regi, quod signum dextera vindex
praetulerit, quali radiarint stemmate pila.
Christus purpureum gemmanti textus in auro
signabat labarum, clipeorum insignia Christus
scripserat, ardebat summis crux addita cristis,
ipse senatorum meminit clarissimus ordo,
qui tunc concrete processit crine catenis
squalens carcereis aut nexus conpede vasta,
conplexusque pedes victoris ad inclyta flendo
procubuit vexilla iacens, tunc ille senatus
militiae ultricis titulum Christique verendum
nomen adoravit, quod conlucebat in armis.
ergo cave, egregium caput orbis, inania post haec
prodigia et larvas stolido 1 tibi fingere cultu,
atque experta Dei virtutem spernere veri.
deponas iam festa velim pueritia, ritus
ridiculos tantoque indigna sacraria regno.
marmora tabenti respergine tincta lavate,
o proceres: liceat statuas consistere puras,
artificum magnorum opera: haec pulcherrima nostrae
ornamenta fuant 2 patriae, nec decolor usus
in vitium versae monumenta coinquinet artis.’
talibus edictis urbs informata refugit
errores veteres et turbida ab ore vieto
nubila discussit, iam nobilitate parata
aeternas temptare vias Christumque vocante
magnanimo ductore sequi et spem mittere in aevum.
tunc primum senio docilis sua saecula Roma
erubuit; pudet exacti iam temporis, odit
praeteritos foedis cum religionibus annos,
mox ubi, contiguos fossis muralibus agros
sanguine iustorum innocuo maduisse recordans,
invidiosa videt tumulorum millia circum,
tristis iudicii mage paenitet ac dicionis
effrenis nimiaeque sacris pro turpibus irae.
conpensare cupit taeterrima vulnera laesae
iustitiae sero obsequio veniaque petenda;
ne tanto imperio maneat pietate repulsa
crimen saevitiae, monstrata piacula quaerit,
inque fidem Christi pleno transfertur amore.