Latin · ~7 min
Book 1, lines 1.1.570-1.1.613
Prudentius, Contra Orationem Symmachia 1.1.570-613
Not analysed yet
si formam patriae facit excellentior ordo,
hi faciunt iuncta est quotiens sententia plebis
atque unum sapiunt plures simul et potiores,
respice ad inlustrem, lux est ubi publica, cellam:
vix pauca invenies gentilibus obsita nugis
ingenia, obtritos aegre retinentia cultus,
et quibus exactas placeat servare tenebras
splendentemque die medio non cernere solem,
posthinc ad populum converte oculos, quota pars est
quae Iovis infectam sanie non despuat aram?
omnis qui celsa scandit cenacula vulgus
quique terit silicem variis discursibus atram
et quem panis alit gradibus dispensus ab altis,
aut Vaticano tumulum sub monte frequentat,
quo cinis ille latet genitoris amabilis obses,
coetibus aut magnis Lateranas currit ad aedes,
unde sacrum referat regali chrismate signum.
et dubitamus adhuc Romam tibi, Christe, dicatam
in leges transisse tuas omnique volentem
cum populo et summis cum civibus ardua magni
iam super astra poli terrenum extendere regnum?
nec moveor quod pars hominum rarissima clausos
non aperit sub luce oculos et gressibus errat.
quamlibet inlustres meritis et sanguine clari
praemia virtutum titulis et honoribus aucti
ardua rettulerint fastorumque arce potiti
annales proprio signarint nomine chartas,
atque inter veteres cera numerentur et aere,
attamen in paucis, iam deficiente caterva,
nec persona sita est patriae nec curia constat;
et quodcumque fovent studii privata voluntas
ac iam rara tenet, sed publica vota reclamant
dissensu celebri trepidum damnantia murmur,
si consulta patrum subsistere conscriptorum
non aliter licitum prisco sub tempore, quam si
ter centum sensisse senes legerentur in unum,
servemus leges patrias: infirma minoris
vox cedat numeri parvaque in parte silescat.
aspice quam pleno subsellia nostra senatu
decernant infame Iovis pulvinar et omne
idolium longe purgata ex urbe fugandum.
qua vocat egregii sententia principis, illuc
libera cum pedibus tum corde frequentia transit,
nec locus invidiae est, nullum vis aspera terret;