Latin · ~7 min
Book 2, lines 2.1.1-2.1.44
Prudentius, Contra Orationem Symmachia 2.1.1-44
Not analysed yet
Hactenus et veterum cunabula prima deorum
et causas quibus error hebes conflatus in orbe est
diximus, et nostro Romam iam credere Christo;
nunc obiecta legam, nunc dictis dicta refellam.
unde igitur coepisse ferunt aut ex quibus orsum,
quo mage sancta ducum corda inlice flecteret arte?
armorum dominos vernantes flore iuventae,
inter castra patris genitos, sub imagine avita
eductos, exempla domi congesta calentes,
orator catus instigat, ceu classica belli
clangeret, exacuitque animos et talia iactat:
‘si vobis vel parta, viri, victoria cordi est
vel parienda dehinc, templum dea virgo sacratum
obtineat vobis regnantibus, ecquis amicus
hostibus hanc vestro sancte negat esse colendam
imperio, cui semper adest, quod laudibus inplet?’
haec ubi legatus, reddunt placidissima fratrum
ora ducum: ‘scimus quam sit victoria dulcis
fortibus, Ausoniae vir facundissime linguae,
sed quibus illa modis, qua sit ratione vocanda .
novimus; hac primum pueros pater imbuit arte,
hanc genitore suo didicit puer ipse magistro,
non aris, non farre molae victoria felix
exorata venit: labor inpiger, aspera virtus,
vis animi excellens, ardor, violentia, cura
hanc tribuunt, durum tractandis robur in armis,
quae si defuerint bellantibus, aurea quamvis
marmoreo in templo rutilas Victoria pinnas
explicet et multis surgat formata talentis,
non aderit, versisque offensa videbitur hastis.
quid, miles, propriis diffisus viribus aptas
inrita femineae tibimet solacia formae?
numquam pinnigeram legio ferrata puellam
vidit, anhelantum regeret quae tela virorum,
vincendi quaeris dominam? sua dextera cuique est,
et Deus omnipotens, non pexo crine virago
nec nudo suspensa pede strophioquc recincta
nec tumidas fluitante sinu vestita papillas.
aut vos pictorum docuit manus adsimulatis
iure poetarum numen conponere monstris,
aut lepida ex vestro sumpsit pictura sacello
quod variis imitata notis ceraque liquenti
duceret in faciem, sociique poematis arte
aucta coloratis auderet ludere fucis.