# Contra Orationem Symmachia 2.1.564-609

Prudentius, Contra Orationem Symmachia, Book 2, lines 2.1.564-2.1.609. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/prudentius/contra-orationem-symmachia/2.1.564

‘his tamen auspicibus successus dextra dederunt
omina laetificos et felix adfuit ales.’
quid sibi vult virtus, quid gloria, si Corvinum
corvus Apollineus pinna vel gutture iuvit?
sed tamen hic corvus cur defuit exitiali
forte die, infaustas tegerent cum funera Cannas
oppeteretque super congesta cadavera consul?
cur Cremerae in campis cornice vel oscine parra
nemo deum monuit perituros Marte sinistro
tercentum Fabios vix stirpe superstite in uno?
nullane tristificis Tritonia noctua Carrhis
advolitans praesto esse deam praenuntia Crasso
prodidit, aut Paphiam niveae vexere columbae,
cuius inauratum tremeret gens Persica limbum?
sed video quae te moveant exempla vetustae
virtutis: dicis domitum terraque marique
orbem, res laetas et prospera quaeque retexis,
mille triumphorum memoras ex ordine pompas
ductaque per mediam spoliorum fercula Romam,
vis dicam quae causa tuos, Romane, labores
in tantum extulerit, quis gloria fotibus aucta
sic cluat inpositis ut mundum frenet habenis?
discordes linguis populos et dissona cultu
regna volens sociare Deus subiungier uni
imperio, quidquid tractabile moribus esset,
concordique iugo retinacula mollia ferre
constituit, quo corda hominum coniuncta teneret
religionis amor; nec enim fit copula Christo
digna, nisi inplicitas societ mens unica gentes.
sola Deum novit concordia, sola benignum
rite colit tranquilla Patrem: placidissimus illum
foederis humani consensus prosperat orbi,
seditione fugat, saevis exasperat armis,
munere pacis alit, retinet pietate quieta.
omnibus in terris quas continet occidualis
oceanus roseoque Aurora inluminat ortu,
miscebat Bellona furens mortalia cuncta
armabatque feras in vulnera mutua dextras.
hanc frenaturus rabiem Deus undique gentes
inclinare caput docuit sub legibus isdem
Romanosque omnes fieri, quos Rhenus et Hister,
quos Tagus aurifluus, quos magnus inundat Hiberus,
corniger Hesperidum quos interlabitur et quos
Ganges alit tepidique lavant septem ostia Nili.
ius fecit commune pares et nomine eodem
nexuit et domitos fraterna in vincla redegit.

---

Prudentius, Contra Orationem Symmachia, ed. H.J. Thomson. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/stoa0238/stoa007/stoa0238.stoa007.perseus-lat2.xml.
