Latin · ~7 min
Lines 11.1-11.50
Prudentius, Liber Peristephanon 11.1-50
Not analysed yet
Innumeros cineres sanctorum Romula in urbe
vidimus, o Christi Valeriane sacer,
incisos tumulis titulos et singula quaeris
nomina: difficile est ut replicare queam,
tantos iustorum populos furor inpius hausit,
cum coleret patrios Troia Roma deos.
plurima litterulis signata sepulcra loquuntur
martyris aut nomen aut epigramma aliquod,
sunt et muta tamen tacitas claudentia tumbas
marmora, quae solum significant numerum.
quanta virum iaceant congestis corpora acervis
nosse licet, quorum nomina nulla legas,
sexaginta illic defossas mole sub una
reliquias memini me didicisse hominum,
quorum solus habet conperta vocabula Christus,
utpote quos propriae iunxit amicitiae,
haec dum lustro oculis et sicubi forte latentes
rerum apices veterum per monumenta sequor,
invenio Hippolytum, qui quondam scisma Novati
presbyter attigerat nostra sequenda negans,
usque ad martyrii provectum insigne tulisse
lucida sanguinei praemia supplicii,
nec mirere senem perversi dogmatis olim
munere ditatum catholicae fidei,
cum iam vesano victor raperetur ab hoste
exultante anima carnis ad exitium,
plebis amore suae multis comitantibus ibat.
consultus quaenam secta foret melior,
respondit: ‘fugite, o miseri, execranda Novati
scismata, catholicis reddite vos populis.
una fides vigeat, prisco quae condita templo est,
quam Paulus retinet quamque cathedra Petri,
quae docui, docuisse piget: venerabile martyr
cerno, quod a cultu rebar abesse Dei.’
his ubi detorsit laevo de tramite plebem
monstravitque sequi qua via dextra vocat,
seque ducem recti spretis anfractibus idem
praebuit, erroris qui prius auctor erat,
sistitur insano rectori Christicolas tunc
ostia vexanti per Tiberina viros.
illo namque die Roma secesserat, ipsos
peste suburbanos ut quateret populos,
non contentus humum celsae intra moenia Romae
tinguere iustorum caedibus assiduis.
Ianiculum cum iam madidum, fora, rostra, Suburam
cerneret eluvie sanguinis affluere,
protulerat rabiem Tyrrheni ad litoris oram
quaeque loca aequoreus proxima portus habet,
inter carnifices et constipata sedebat
officia extructo celsior in solio.