Latin · ~7 min
Lines 5.321-5.404
Prudentius, Liber Peristephanon 5.321-404
Not analysed yet
vernare multis floribus
stramenta testarum videt
ipsumque vulsis nexibus
obambulantem pangere.
inplentur aures turbidi
praetoris hoc miraculo;
flet victus et volvit gemens
iram, dolorem, dedecus.
exemptus, inquit, ‘carceri
paulum benignis fotibus
recreetur, ut pastum novum
poenis refectus praebeat.’
coire toto ex oppido
turbam fidelem cerneres,
mollire praefultum torum,
siccare cruda vulnera.
ille ungularum duplices
sulcos pererrat osculis,
hic purpurantem corporis
gaudet cruorem lambere.
plerique vestem linteam
stillante fingunt sanguine,
tutamen ut sacrum suis
domi reservent posteris.
tunc ipse manceps carceris
et vinculorum ianitor,
ut fert vetustas conscia,
repente Christum credidit.
hic obseratis vectibus
densae specum caliginis
splendore lucis advenae
micuisse clausum viderat.
at vero postquam lectuli
martyr quietem contigit,
aeger morarum taedio
et mortis incensus siti—
si mors habenda eiusmodi est.
quae corporali ergastulo
mentem resolvit liberam
et reddit auctori Deo,
mentem piatam sanguine,
mortis lavacris elutam,
quae semet ac vitam suam
Christo inmolandam praebuit—
ergo ut recline mollibus
reiecit aulaeis caput,
victor relictis artubus
caelum capessit spiritus.
cui recta celso tramite
reseratur ad Patrem via,
quam fratre caesus inpio
Abel beatus scanderat.
stipant euntem candidi
hinc inde sanctorum chori
parique missum carcere
baptista Iohannes vocat.
at Christiani nominis
hostem coquebant inrita
fellis venena et lividum
cor efferata exusserant.
saevire inermem crederes
fractis draconem dentibus.
evasit exultans, ait,
‘rebellis et palmam tulit.
sed restat illud ultimum,
inferre poenam mortuo,
feris cadaver tradere
canibusve carpendum dare.
iam nunc et ossa extinxero,
ne sit sepulcrum funeris,
quod plebs gregalis excolat
titulum que Agat martyris.’
sic frendit, et corpus sacrum
profanus (a dirum nefas!)
nudum negato tegmine
exponit inter carices.
sed nulla dirarum famis
aut bestiarum aut alitum
audet tropaeum gloriae
foedare tactu squalido.
quin si qua clangens inprobe
circumvolarat eminus,
trucis volucris inpetu
depulsa vertebat fugam.