Latin · ~7 min
Lines 9.1-9.50
Prudentius, Liber Peristephanon 9.1-50
Not analysed yet
Sylla Forum statuit Cornelius; hoc Itali urbem
vocant ab ipso conditoris nomine,
hic mihi, cum peterem te, rerum maxima Roma,
spes est oborta prosperum Christum fore.
stratus humi tumulo advolvebar, quem sacer ornat
martyr dicato Cassianus corpore.
dum lacrimans mecum reputo mea vulnera et omnes
vitae labores ac dolorum acumina,
erexi ad caelum faciem, stetit obvia contra
fucis colorum picta imago martyris
plagas mille gerens, totos lacerata per artus,
ruptam minutis praeferens punctis cutem,
innumeri circum pueri, miserabile visu,
confossa parvis membra figebant stilis,
unde pugillares soliti percurrere ceras
scholare murmur adnotantes scripserant.
aedituus consultus ait: ‘quod prospicis, hospes,
non est inanis aut anilis fabula;
historiam pictura refert, quae tradita libris
veram vetusti temporis monstrat fidem.
praefuerat studiis puerilibus et grege multo
saeptus magister litterarum sederat,
verba notis brevibus conprendere cuncta peritus,
raptimque punctis dicta praepetibus sequi,
aspera nonnumquam praecepta et tristia visa
inpube vulgus moverant ira et metu.
doctor amarus enim discenti semper ephebo,
nec dulcis ulli disciplina infantiae est.
ecce fidem quatiens tempestas saeva premebat
plebem dicatam Christianae gloriae.
extrahitur coetu e medio moderator alumni
gregis, quod aris supplicare spreverat.
poenarum artifici quaerenti quod genus artis
vir nosset alto tam rebellis spiritu,
respondent: 'agmen tenerum ac puerile gubernat,
fictis notare verba signis inbuens.'
'ducite,' conclamat, 'captivum ducite, et ultro
donetur ipsis verberator parvulis,
ut libet inludant, Iacerent inpune manusque
tinguant magistri feriatas sanguine.
ludum discipulis volupe est ut praebeat ipse
doctor severus quos nimis coercuit.'
vincitur post terga manus spoliatus amictu,
adest acutis agmen armatum stilis.
quantum quisque odii tacita conceperat ira,
effundit ardens felle tandem libero,
coniciunt alii fragiles inque ora tabellas
frangunt, relisa fronte lignum dissilit,
buxa crepant cerata genis inpacta cruentis
rubetque ab ictu curta et umens pagina.