Latin
Lines 1.1-1.48
Prudentius, Psychomachia 1.1-48
Not analysed yet
Christe, graves hominum semper miserate labores,
qui patria virtute cluis propriaque, Sed una,
(unum namque Deum colimus de nomine utroque,
non tamen et solum, quia tu Deus ex Patre, Christe,)
dissere, rex noster, quo milite pellere culpas
mens armata queat nostri de pectoris antro,
exoritur quotiens turbatis sensibus intus
seditio atque animam morborum rixa fatigat,
quod tunc praesidium pro libertate tuenda
quaeve acies furiis inter praecordia mixtis
obsistat meliore manu. nec enim, bone ductor,
magnarum virtutum inopes nervisque carentes
Christicolas vitiis populantibus exposuisti,
ipse salutiferas obsesso in corpore turmas
depugnare iubes, ipse excellentibus armas
artibus ingenium, quibus ad ludibria cordis
oppugnanda potens tibi dimicet et tibi vincat,
vincendi praesens ratio est, si comminus ipsas
Virtutum facies et conluctantia contra
viribus infestis liceat portenta notare.
prima petit campum dubia sub sorte duelli
pugnatura Fides, agresti turbida cultu,
nuda umeros, intonsa comas, exerta lacertos;
namque repentinus laudis calor ad nova fervens
proelia nec telis meminit nec tegmine cingi,
pectore sed fidens valido membrisque refectis
provocat insani frangenda pericula belli,
ecce lacessentem conlatis viribus audet
prima ferire Fidem veterum Cultura Deorum,
illa hostile caput phalerataque tempora vittis
altior insurgens labefactat, et ora cruore
de pecudum satiata solo adplicat et pede calcat
elisos in morte oculos, animamque malignam
fracta intercepti commercia gutturis artant,
difficilemque obitum suspiria longa fatigant.
exultat victrix legio, quam mille coactam
martyribus regina Fides animarat in hostem,
nunc fortes socios parta pro laude coronat
floribus ardentique iubet vestirier ostro.
exim gramineo in campo concurrere prompta
virgo Pudicitia speciosis fulget in armis,
quam patrias succincta faces Sodomita Libido
adgreditur piceamque ardenti sulpure pinum
ingerit in faciem pudibundaque lumina flammis
adpetit, et taetro temptat subfundere fumo.
sed dextram furiae flagrantis et ignea dirae
tela lupae saxo ferit inperterrita virgo,
excussasque sacro taedas depellit ab ore.