Latin
Lines 1.377-1.424
Prudentius, Psychomachia 1.377-424
Not analysed yet
his vos inbutos dapibus iam crapula turpis
Luxuriae ad madidum rapit inportuna lupanar,
quosque viros non Ira fremens, non idola bello
cedere conpulerant, saltatrix ebria flexit!
state, precor, vestri memores, memores quoque Christi.
quae sit vestra tribus, quae gloria, quis Deus et rex,
quis Dominus meminisse decet, vos nobile Iudae
germen ad usque Dei genetricem, qua Deus ipse
esset homo, procerum venistis sanguine longo.
excitet egregias mentes celeberrima David
gloria continuis bellorum exercita curis,
excitet et Samuel, spolium qui divite ab hoste
adtrectare vetat nec victum vivere regem
incircumcisum patitur, ne praeda superstes
victorem placidum recidiva in proelia poscat,
parcere iam capto crimen putat ille tyranno,
at vobis contra vinci et succumbere votum est.
paeniteat, per si qua movet reverentia summi
numinis, hoc tam dulce malum voluisse nefanda
proditione sequi; si paenitet, haud nocet error,
paenituit Ionatham ieiunia sobria dulci
conviolasse favo sceptri mellisque sapore
heu male gustato, regni dum blanda voluptas
oblectat iuvenem iurataque sacra resolvit.
sed quia paenituit, nec sors lacrimabilis illa est,
nec tinguit patrias sententia saeva secures,
en ego Sobrietas, si conspirare paratis,
pando viam cunctis virtutibus, ut malesuada
Luxuries, multo stipata satellite, poenas
cum legione sua Christo sub iudice pendat.’
sic effata crucem Domini ferventibus offert
obvia quadriiugis, lignum venerabile in ipsos
intentans frenos, quod ut expavere feroces
cornibus obpansis et summa fronte coruscum,
vertunt praecipitem caeca formidine fusi
per praerupta fugam, fertur resupina reductis
nequiquam loris auriga comamque madentem
pulvere foedatur. tunc et vertigo rotarum
inplicat excussam dominam; nam prona sub axem
labitur et lacero tardat sufflamine currum,
addit Sobrietas vulnus letale iacenti,
coniciens silicem rupis de parte molarem,
hunc vexilliferae quoniam fors obtulit ictum
spicula nulla manu sed belli insigne gerenti,
casus agit saxum, medii spiramen ut oris
frangeret, et recavo misceret labra palato,
dentibus introrsum resolutis lingua resectam
dilaniata gulam frustis cum sanguinis inplet.