Latin
Lines 1.860-1.915
Prudentius, Psychomachia 1.860-915
Not analysed yet
sardonicem pingunt amethystina, pingit iaspis
sardium iuxta adpositum pulcherque topazon.
has inter species smaragdina gramine verno
prata virent volvitque vagos lux herbida fluctus,
te quoque conspicuum structura interserit, ardens
chrysoprase, et sidus saxis stellantibus addit.
stridebat gravidis funalis machina vinclis
inmensas rapiens alta ad fastigia gemmas,
at domus interior septem subnixa columnis
crystalli algentis vitrea de rupe recisis
construitur, quarum tegit edita calculus albens
in conum caesus capita et sinuamine subter
subductus conchae in speciem, quod mille talentis
margaritum ingens, opibusque et censibus hastae
addictis, animosa Fides mercata pararat.
hoc residet solio pollens Sapientia et omne
consilium regni celsa disponit ab aula,
tutandique hominis leges sub corde retractat.
in manibus dominae sceptrum non arte politum
sed ligno vivum viridi est, quod stirpe recisum,1
quamvis nullus alat terreni caespitis umor,
fronde tamen viret incolumi, tum sanguine tinctis
intertexta rosis candentia lilia miscet
nescia marcenti florem submittere collo,
huius forma fuit sceptri gestamen Aaron
floriferum, sicco quod germina cortice trudens
explicuit tenerum spe pubescente decorem
inque novos subito tumuit virga arida fetus.
reddimus aeternas, indulgentissime doctor,
grates, Christe, tibi, meritosque sacramus honores
ore pio; nam cor vitiorum stercore sordet.
tu nos corporei latebrosa pericula operti
luctantisque animae voluisti agnoscere casus.
novimus ancipites nebuloso in pectore sensus
sudare alternis conflictibus, et variato
pugnarum eventu nunc indole crescere dextra,
nunc inclinatis virtutibus 1 ad iuga vitae
deteriora trahi seseque addicere noxis
turpibus et propriae iacturam ferre salutis.
o quotiens animam, vitiorum peste repulsa,
sensimus incaluisse Deo! quotiens tepefactum
caeleste ingenium post gaudia candida taetro
cessisse stomacho! fervent bella horrida, fervent
ossibus inclusa, fremit et discordibus armis
non simplex natura hominis; nam viscera limo
effigiata premunt animam, contra ille sereno
editus adflatu nigrantis carcere cordis
aestuat, et sordes arta inter vincla recusat,
spiritibus pugnant variis lux atque tenebrae,
distantesque animat duplex substantia vires,
donec praesidio Christus Deus adsit et omnes
virtutum gemmas conponat sede piata,
atque, ubi peccatum regnaverat, aurea templi
atria constituens texat spectamine morum
ornamenta animae, quibus oblectata decoro
aeternum solio dives Sapientia regnet.