# De arte magna 10

Ps.-Democritus, De arte magna, LIBVS, ET MYSTICIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ps-democritus/de-arte-magna/10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ps-democritus/de-arte-magna/10

rege autem muriam, uel urina incorrupta, uel aqua maris, uel oxymelite, uel, ut scis. donec fiat, ut au ri ramentum incombustibile. & si fiet, misce cum eo sulphur ignem non expertum. uel alu men flauum, uel ochram atticam, uel, ut scis. & adiice Lunam per solem per auriconchylium. Natura enim naturam uincit. Claudianum capiens facias marmor, ut moris est, donoc flauum fiat. Flauum reddas non lapidem inquam, sed id, quod utile est ex lapide. Flauum uerò reddes per alumen ustum sulphure, uel arsenico, uel sandaracha, uel calce, uel, ut scis, & si apposueris lunam, facies solem, si uerò solem, facies auri conchylium. Natura enim naturam uincens retinet. Cinabrium al bum facito per oleum, uel acetum, uel mel, uel muriam, uel alumen. posteà flauum per misy, uel sori, uel chalcantha, uel sulphur ninum, uel, ut scis. & ad iice lunam, & erit sol. si aurum tinges, uel qs, uel electrum. Natura natura gaudet Cypriam, Cadmiam, Zonytem inquam, dealba, ut moris est, postea flauam facito.

---

Ps.-Democritus (with Synesius Alchemista, Pelagius Alchemista, Stephanus Alexandrinus, Michael Psellos, Domenico Pizzimenti), De arte magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_arte_magna.
