# De arte magna 127

Ps.-Democritus, De arte magna, SOLIDA ENIM, ET HVMIDA, ET HER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ps-democritus/de-arte-magna/127
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ps-democritus/de-arte-magna/127

ASCENDE in supremum tectum in montem arboribus consitum, & uidebis la pidem in uertice, & ex lapide sume arsenicum & dealba, diuine, & uidę in medio monię infra arsenicum, ibi est coniux sua, cum qua con iungitur, cum qua gaudio perfunditur, & laeDOII tatur natura in natura, & extra ipsum non coiungitur. Descende in Aegyptium maze, & educ tecum ex arena, ex fonte, quod nitrum di citur, & coniunge illud simul. & ipse extrahet foras pulchritudinem omnia tingentem, & extra ipsum non copulatur. mensura enim est coniux. ecce natura naturae contra retribuit. & cùm omnia aequabiliter coeunt, tunc naturae naturas uincunt, & inuicem laetantur. Considerate sapientes, & intelligite. ecce enim attis perfectio, conjugatorum, sponsi, & sponsae, fa ctorumque unum. ecce herbae, & ipsarum diffe rentiae. ecce dixi uobis omnem ueritatem, & iterum uobis dicam. uidete, & intelligentes estote, quoniam ex mari oriuntur nebulae, quae ferunt aq uas benedictas, & ipsae irrigant terras, & educunt herbas, & floreg. Item nostra, nedebula egrediens ex notro elemento, cum serat diuinas aquas, & irriget herbas, & elemen ta, nulla alia terra indiget. Ecce tratres arcanum admirabile, ignotum prorsus ecce ueritas uobis patefacta est.

---

Ps.-Democritus (with Synesius Alchemista, Pelagius Alchemista, Stephanus Alexandrinus, Michael Psellos, Domenico Pizzimenti), De arte magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_arte_magna.
