Latin
LIBVS, ET MYSTICIS
Ps.-Democritus, De arte magna 13
Unproofread scanNot analysed yet
scitis enim naturae potentiam: iuuenes uerò ualde offendendos, &scripto fidem non adhibituros, eò quòd materiam ipsam ignorant. non animaduerientes, quod medici, ubi salubre pharmacum parare uoluerint, non inconside tatè hoc facere moliuntur, sed prius probantes, qualè nam calidum sit, ac quale; cum hoc coniunctum, mediocrem facit temperationem, siuè frigidum, siuè humidum, siuè quodcumque sit qualitatis genus, medioerem adhibent teperationem sed hi temerè, &inconsiderate uo lentes parare salubrem medicinam, atque omnium morborum solutionem, non animaduer tunt se in damnum incursuros. cùm enim arbitrentur nox fabulosè, non autem mysticò loqui, in retum speciebus: texquirendis nullam adhibent diligentiam, ut si hoc est abstergens hoc uerò abiiciendum, &si hoc tinctiuum, hoc uerò accummodandum &si hoc superficiem tingii, uol si ex superficie tinctura oboletur, etiam ex imo corporis metallici euanescet, &si hoc igni tesistiis hoc nerò commirtum aliquid, quòd igni resistat, faciat, exempli gratia, si sal abstergat superficiem Iouis, etiam interiores partes penitus abstergat, &si exterior pars aeruginem contrahat post abstersionem, interiores quoque idem patiantur, &si superficiem Veneris dealbat, &abstergit Mercurius, etiam interiores partes dealbet.