Latin
MICHAELIS PSELLI
Ps.-Democritus, De arte magna 142
Unproofread scanNot analysed yet
cùm enim auri fonies aperuerim, nec Atho coneus si, nec Pangaeum, commoui, nec uenas quasdam subterraneas aureas reclusi: sed lapides inter se conterens, &herbas quasdam miscens, ingenuè tibi, agutiliter, aurum ualde preciosum elaboraui, huiusmodi aliquid tu mihi etiam comminiscere, non in aerem concitans: non sublimem tollens, sed aliqua ratione in terris mihi ostende supra coleste bonum, hęc enim nullibi est, sed ubique, &in qualibet uniuersi parte inuentum multos latet. quodque intus in nobis est, in cęlo errantes quaerimus. sed doce, quomodo prope est, &quomodo lon gius abest, non loco distans, sed dispositio ne propius accedens quod longius abest. Dic quęnam ratio est descensionis intelligentię? deinceps vsque adeò descendens, quomodo tur sus asoendit? Ad summam me manu ducas ad Deum. si enim per satis angustum inter, contem tus ero. si uerò per iter nostri capax, his me sa cris initiandum deduxeris, polliceor tibi me nullum reliquum scientiae, &naturae opus, nullumque studii genus, uel antiquioris sapien tiae, uel arcanae prętermissurum, sed tibi si placuerit, quae sub terra sunt, explicabo.