Latin
DISIN ALEXANDRIA
Ps.-Democritus, De arte magna 21
Unproofread scanNot analysed yet
DISIN ALEXANDRIA DEO FAVENTE. SYNESIVS PHILOSOPHVS Pistolam tuam ad me missam de diuini Democriti libello non negligenter accepi, sed magna cura, ac labore me ipsum conficiens, in te omnem meam cogitationem contuli. Vnum igitur proposuimus nobis dicendum esse. Quis nam suerit ille Philosophus Demo critus domo Abderites, qui cùm esset physicus res omnes naturales rimatus est, ac de illis se cundum naturam conscripsit. Abdera vrbs est Thra ciae, ex qua fuit vir sapientissimus; qui cùm in Aegyptum peruenisset, sacris initiatus est à magno Ostane in templo Memphis simul cum omnibus Aegypti sacerdotibus, hinc sumpta occasione conscripsit libellos quatuor de tictu ra solis, &lunę, deque lapidibus, &purpura, sumpta inquam occasione, conscipsit de magno Ostane. ille enim primus fuit, qui literarum mo numentis consignaret; quod natura natura gaudet, &natura naturam uincit, &reliqua.