# De arte magna 22

Ps.-Democritus, De arte magna, DISIN ALEXANDRIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ps-democritus/de-arte-magna/22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ps-democritus/de-arte-magna/22

Caeterum nobis opus est inuestigare, & di scere, quaenam sit hęc sententia, quęue in ipso consecutionis series. Quòd igitur duos catalagos effecerit de albo, & nigro, perspectum nobis est. ac prius sanè solida enumerauit. deinde uerò liquores, hoc est humida, nulla harum rerum in arte sumpta. ipse enim de magno Ostane loquens confitetur, hunc virum nec iniectiones, nec assationes Aegyptiorum in usum adhibuisse, sed extrinsecus substantias colorasse, & ab ignitis corporibus medicinas separasse. Dixit autem ille uiguisse apud Persas hanc consuetudinem, eius autem sententia hęc est. quòd nisi attenues substantias, & soluas, & in aquam conuertas, operam ludes. ad uiri igitur uerba ueniamus. Colligite Rha ponticum, attende quàm magna fuerit niri prudentia, ab herbis exorsus est. vt florem con minisceretur. herbae enim floridę sunt. Dixit uerò Rhaponticum, quòd quemadmodum à ponto defluunt flumina, omnia quoque flumi na in ipsum labuntur. palam ergò nobis faciens significat conuersionem in aquam, nigredinem, & corporum.i.substantiarum attenua tionem. Quomodò, inquit Dioscorus; nos iu ti libelli: de archis mia, Ostanes. Solida, & humidaa Democri to assum pta. Corporum solutio. Rhapon ticum quid? Cui su

---

Ps.-Democritus (with Synesius Alchemista, Pelagius Alchemista, Stephanus Alexandrinus, Michael Psellos, Domenico Pizzimenti), De arte magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_arte_magna.
