Latin
DISIN ALEXANDRIA
Ps.-Democritus, De arte magna 27
Unproofread scanNot analysed yet
ID3 ipsam naturam extraha? 9y. Exacuè tuam mem tem Dioscore, &considera, quonam modo dicat. Si. n. ut oportet, gubernaueris, naturam extra nes. Terra chia, &asterites, cadmia alba, &re liqua. Vide, quanta sit viri prudentia, quomoo alba omnia tetigit, ut albedinem ostenderet, quod ergo Dioscore inquit, hoc est, iunge corpora cum Mercurio, &seca in tenuem scobem, &sume alium Mercurium. omnia chim Mercurius trahit ad se ipsum: &fine ut digerantur per tres, uel quatuor dies. &lo ca materiam hanc in texta suprà cinerem calidum, nec sit magnus ignis accensus, sed in tepido cineris suauis calor, ita ut cera possit liquescere. huiusmodi igitur ignis uapore textae vas uitreum accommodatur, cuius mam milla altè se efferat, rostrum uerò deorsum uergat, &cape aquam, quae iscenderit per alembiccum, &serua, &putrefac. haec dicitur aqua sulphuris. haec est conuersio, haec uo catur corporum solutio. hac ratione naturam intus latitantem in lucem proferes. haec aqua cum corrupta fuerit, uocatur acetum, &uinum amineum, &similia &quo admireris homi nis sapientiam. vide quom odo duos catalagos fecerit, auri, &argenti conficiendi, &duos item liquores alterum quidem in flauo, alterum uerò in albo, hoc est, auri, &argenti, &uocauit solis catalogum Chysopoeiam; lunae uerò argenti consectionem D, fat benè dixisti Synesie. sed ipsius artis, quidnam prius est? dealbatio, uel citrinatio? Sy. Dealbatio potius D. &quamobrem citrinationem prius recen suit? Sy. Quoniam sol lunae prefertur. D. ita ne ò Synesie faciendum est? Sy. Non Dioscore, sed ut nostrae mentis, &ingenii aciem exer cerent. haec ita disposita sunt.