# De arte magna 30

Ps.-Democritus, De arte magna, DISIN ALEXANDRIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ps-democritus/de-arte-magna/30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ps-democritus/de-arte-magna/30

ò naturae cęlestes naturarum creatrices mutationibus naturas superantes, Sy. & hanc ob causam dixit. Nisi enim permu tentur, id quod expeetatur, fieri non poterit, & frustra laborant, qui materias explorant, & non naturas corporum magnesię quęrunt, licet enim poetis, & oratoribus easdem dictiones alia, atque alia ratione efformare. Corpus igitur magnesię dixit, hoc est substantiarum mixtionem, & ob id progrediens ait, in principio, ubi auri conficiendi rationem docet. Capiens Mercurium infige corpori magnesiq D. Eccè igitur prępositus est Mercurius. Sy. Sanè quidem. ob ipsum enim omnia extrahum tur. atque iterum adiicit, (& per gradus cuiusli bet rei institurum pertractauit) Chryesocolla. quod est batrachium inter lapides inuenitur. & quonam sit chrisucolla, idest batrachium, & quidnam significet, quôd, & interuirides lapillos inuenitur, necesse igitur nobis ast quęquaerere. Primò igitur scito debemus, quaecunque sunt colore uiridia, & age iam, ut ab ho minem exordiamur, homo enim omnibus animantibus in terra degentibus antefertur.

---

Ps.-Democritus (with Synesius Alchemista, Pelagius Alchemista, Stephanus Alexandrinus, Michael Psellos, Domenico Pizzimenti), De arte magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_arte_magna.
