Latin
DISIN ALEXANDRIA
Ps.-Democritus, De arte magna 33
Unproofread scanNot analysed yet
Crocus cilicius, Aristolochia, Flos cnici, flos anagallidis, quę Cyaneum fert florem. Quid hoc amplius dicere, aut referre potuerat, ut nobis persuaderet, quàm per A nagallidis florem loqui? mirum enim mihi uidetur, quòd non solùm Anagallidis, sed etiam floris meminerit. Anagallidis si quidem nomen innuit nobis, ut aquam extraheremus, &ob florem horum animas, idest, spiritus educeremus. Quòd si haec non ita se habeant, nihil est firmi. &frustra infelices iacturam facientes, &in hoc pelagus demersi multos, &aerumnosos labores subeuntes, nullum percipere fructum poterunt, Cur rursus etiam expers inuidiae philosophis, ac bonus magister subdidit, Rha ponticum? considera naturam uiri inuidia carentem. Rha ipsum dixit, &ut nobis bersuaderet; intulit, Ponticum. Quis . n. philo sophorum non intelligit, quòd pontus est de flussus à fluminibus undique circumclusus? D. Verè Svnesie praeuenisti, &hodie animum meum exhilarasti. non enim haec sunt medio etia. hoc igitur, precor, ut me praeterea doceas; eas; quam ob tem superius dirit chalcanthum citrinium? hic uerò indefinitè cum uiridi chalcantho intulit. Sy. Sed haec ò Dioscore flores significant. visidia enim sunt.