# De arte magna 33

Ps.-Democritus, De arte magna, DISIN ALEXANDRIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ps-democritus/de-arte-magna/33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ps-democritus/de-arte-magna/33

Crocus cilicius, Aristolochia, Flos cnici, flos anagallidis, quę Cyaneum fert florem. Quid hoc amplius dicere, aut referre potuerat, ut nobis persuaderet, quàm per A nagallidis florem loqui? mirum enim mihi uidetur, quòd non solùm Anagallidis, sed etiam floris meminerit. Anagallidis si quidem nomen innuit nobis, ut aquam extraheremus, & ob florem horum animas, idest, spiritus educeremus. Quòd si haec non ita se habeant, nihil est firmi. & frustra infelices iacturam facientes, & in hoc pelagus demersi multos, & aerumnosos labores subeuntes, nullum percipere fructum poterunt, Cur rursus etiam expers inuidiae philosophis, ac bonus magister subdidit, Rha ponticum? considera naturam uiri inuidia carentem. Rha ipsum dixit, & ut nobis bersuaderet; intulit, Ponticum. Quis .n.philo sophorum non intelligit, quòd pontus est de flussus à fluminibus undique circumclusus? D. Verè Svnesie praeuenisti, & hodie animum meum exhilarasti. non enim haec sunt medio etia. hoc igitur, precor, ut me praeterea doceas; eas; quam ob tem superius dirit chalcanthum citrinium? hic uerò indefinitè cum uiridi chalcantho intulit. Sy. Sed haec ò Dioscore flores significant. visidia enim sunt.

---

Ps.-Democritus (with Synesius Alchemista, Pelagius Alchemista, Stephanus Alexandrinus, Michael Psellos, Domenico Pizzimenti), De arte magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_arte_magna.
