# De arte magna 34

Ps.-Democritus, De arte magna, DISIN ALEXANDRIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ps-democritus/de-arte-magna/34
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ps-democritus/de-arte-magna/34

Quoniam ergo aqua, quae egreditur eget fixione, statim adiecit, Gummi spinae, postea subdit, vrinam incorruptam, & aquam calcis uiuę, & aquam cineris brassicae, & aquam aluminis, & aquam molyndochalci. 1. plumbi aeris, & aquam arseuici, & aquam chalcanthi. Vide quomodo omnis soluendi, & digerendi uim habentia prius intulit, hoc scilicet nos docens corporum solutionem. D. & rectè dixisti, & quo nam modo in fine dixit, Canis lac? Sy. Vt tibi ostenderet, quòd ex communi omnia sumuntur. Verè Dioscore cogitasti. attende uerò quomodo dicit. Haec est materia auri conficiendi. quae nam Materia? quis ignorat omnia haec esse fugacia, nec enim lac asininum, nec caninum potest cum igne luctari. quoniam lac asini si in aliquo loco per uliquot sufficientes dies reposueris, euanescet. Quid uerò dictum illud est? Haec sunt, quae materiam permutant, haec faciunt, ut res cum igne pugnent, cùm ipsa fugacia sint? Quid item illud uerbum uidetur? Praeter haec nihil est tutum? vt infelices hęc ue ra esse sibi persuadeant. sed denuò audi, quid ipse dixerit. Et infert, Si prudens fueris, & fe„ 1. ceris, ut scriptum est, perindè ac si dixisset, si sapias, ac rectè, ut opus est, cogitaueris, eris "beatus, & quid alibi dixit? Vobis prudenti"bus inquam oportet igiturnus mentem nosttam exercere, nec committere, ut decipiamur, ut egestatis insanabilem morbum cuitemus: ne ab ipsa opprimamur, neùe in uanum egestatem incurientes accepto damno iniseri efficiamur. exercero igitur, & exacuere mentem debemus. Quam ob rem uerò subdit, iniectionem non ob id dicit, quę prius relata sunt, sed animi sensus explicat. caeterùm rursus dicit.

---

Ps.-Democritus (with Synesius Alchemista, Pelagius Alchemista, Stephanus Alexandrinus, Michael Psellos, Domenico Pizzimenti), De arte magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_arte_magna.
