Latin
DISIN ALEXANDRIA
Ps.-Democritus, De arte magna 35
Unproofread scanNot analysed yet
aliquandò quidem solem ob chryso corallum, aliquandò uerò lunam per solem; aliquandò uerò Venerem per solem. aliquandò Saturnum, uel louem per molybdochalcum. Eccè ipse nos ad artis gradus extulit. ca ueamus igitur, ne uanè ambulantes in foueam ignoratione significationum, quae sunt apud ipsum, incidamus. magna enim uiro inest sapientia. Nam postquàm ipse ait. Ipsa auri con ficiendi materia dicta sit; infert dicens. Agè igitur deinceps etiam auri conficiendi ratione planè doceamus, ut nobis ostenderet duas esse operationes. Quoniam, &argenti conficiendi ratio omnibus praelata est, &antecellit; &sinè ipsa nihil fet. audi ipsum hic rursus dicentem, Mercurius ab arfenico, uel calcantho, uel cerussa, uel magnesia, uel stimi