Latin
DE EADEM MAGNA
Ps.-Democritus, De arte magna 37-2
Unproofread scanNot analysed yet
amatores, &praestanti doctrina philosophi, dixerunt omnem artem sui finis caus sa in uita excogitari. vt ars fabris cùm una sit, ob id est, ut faciat solium, uel arcam, uel nauigium ex una subiecta natura, uidelicet ligno. Ergò &ars tingendi ob id excogitata est, ut tincturam quandam, &qualitatem imprimat. quod &artis finis est. ac denique sciendum est, rectè à ueteribus tradi. aes non tingit sed tingitur, &cùm tingitur, tingit. ob hanc rem item &om nes scripturae elaborant, ut aes tingatur. Si enim tingatur, tunc tingit, &si non tingatur, non potest tingere, ut dictum est: ob id iubent aes umbra carens fieri. vt umbra sua abiecta possit suscipere tincturam. vmbra uerò aeris intellige nigredinem ab ipso insitam lunae, no sti enim aes directum, &iniectum lunae opacare ipsam foris, &intus. hanc ergo nigredinem existentem in luna umbram scriptores uocant; &hanc ob causam oportet prę parari aes, donec non amplius possit nigredi nem effundere coniectum in corpus lunae. sic ęs praeparari oportet. i.